Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

IX. A POZSONYI ÉS BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK.1541. Márczius- és 1542. Februáriusban.

1541. MÁRCZIUS- ÉS 1542. FEBRUÁRIUSBAN. 347 ex mandato sacratissime vestre maiestatis, his diebus, in liunc locuni coimeiiissemus, eaque omnia inter nos mature consultas­semus, que maiestas vestra nobis agenda, tractandaque per mag­niíicos dominos oratores suos jniunxerat, queque ad statum et salutem huius regni nostrnmque omnium retinendam et conser­uandam, jmminentiaque ab hostibus perieula propulsanda per­tinere videbautur, tandem communibus omnium votis in eos articulos consensimus, quos ad Maiestatem vestram cum pre­sentibus transmisimus; jnter ceterea autem, que pro communi bono et ad mutuam eoncordiam in regno, charitatemque pro­ximorum conciliandam et stabiliendam, sancita et decreta sunt, illud omnium maximum et fere precipuum vnanimiter consti­tutum est, vt ad dominicam proximam palmarum bona et pro­uentus omnes alieni ex omnibus ordinibus et statibus ijs dimit­tantur libera, ad quos ea jure spectant, idque sub certis con­dicionibus, certaque lege íirmatum est, que lex et condiciones latius tum in articulis sunt explicate, tum dominis oratoribus Maiestatis vestre coram pluribus verbis exposite. Cum itaque, vt maiestas vestra in sua instructione, per dominos oratores nobis missa, recte prudentissimeque sentit, nihil neque sanctius, neque opportunius hac deliberatione constitui hoc tempore po­tuisset, ob eas raciones, quas in jnstructione sua predicta Maiestas vestra copiose ac benigne commemorare dignata est, sit autem ita res hec optatum exitum consecutura, si Maiesta­tis vestre ac serenissime domine Marie regine, sororis sue exemplo, ad eliberationem huiusmodi, remissionemque alieno­rum bonorum ceteri domini ac proceres in regno adducantur, ac propemodum jnuitentur: eidem Maiestati vestre predictis de causis humiliter supplicamus, dignetur primum spectabili et magnifico domino Petro de Peren cancellario suo et supremo regni capitaneo arces suas Sáros et Lypowcz benigne remitti iubere, aut si id tam repente non potest, eoncordiam eam, que racione huiusmodj arcium superiori anno cum eodem domino Pereny jnita fuerat, condicionesque illi propterea oblatas, Maiestas vestra firmiter illi faciat obseruari; deinde cum magni­ficus dominus Andreas de Bathor cum suis fratribus et cogna­tis ad fidelitatem nunc vestre Maiestatis sese receperit, ad ipsumque bona et arces deuolute sint ac de jure pertineant,

Next

/
Oldalképek
Tartalom