Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

IX. A POZSONYI ÉS BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK.1541. Márczius- és 1542. Februáriusban.

1541. MÁRCZIUS- És 154'2. FEBRUÁRIUSBAN. 345 Debebunt eciam libere et montane ciuitates sexagesimam • pertem hereditatum, mercatores vero externi quadragesimam rerum ad hoc conferre, et hec summa ad alias presentis expe­dicionis uecessitates erit conuertenda. Hec omnia, quia lacius hoc biduo articulatim describentur, dirigenturque ad Maiesta­tem vestram Sacratissimam, consulto volui breuior esse, cum omnia lucidius sit cognitura. Púit unus articulus, de quo nobi­les cum dominis conuenire non potuerunt; videbatur dominis, vt pro tractanda dispensandaque pecunia publica ex ordine dominorum duo et totidem ex nobilius eligerentur, jd quod nobilibus piacere nullomodo potuit; allegantibus sepius, hoc experimento cognitum esse dominos in hoc officio non passos, vt nobiles college equam secum auctoritatem haberent; place­bat dominis, vt tribus locis ex actio maturaretur, (?) visum est nobilibus, vt jn quolibet comitatu fieret exactio per nobiles seu vicecomites; ducebantur íIli liac racione, quod plerumque nobi­les exhiberent equites non satis instructos et aptos, vt loco ineptorum, domini alios prestanciores statuerent; contra illis displicebat, quod solum respectu contribucionis nobilium, do­mini deligerentur, qui pecuniam tractarent' jta res indecisa ad Maiestatis vestre sacratissime deliberacionem reuertetur, que non ignorabit, quomodo in hijs prestet et istos dirigat, quem­admodum eciam hec cercius et vberius Maiestas vestra cogno­scet ex nuncio. Hec tantum sunt, que particnlaribus literis volui ad Maiestatem vestram scribere, vt de nostris tractatibus intelligeret. Turce liostes ex vtraque Danubij parte vestre Maiestatis Sacratissime dicioni jmminent, augent in horas omnes vires suas, depopulanturque subditos; dignetur Maiestas vestra graciose instare apud status regnorum et prouinciarum suarum, ne paciantur ocio torpere milites iam conductos et jn dies conducendos, sed mittant versus Hungáriám atque ea loca, que maximé presidio egent, vt excursio hostilis retardetur et circa Albam Regalem et Vaciain atque alia loca opportuna et neces­saria; nam nemo videt, quid copie conducte vtilitatis prestant in locis a Turca remotis. Fieret illorum aduentu, quod et ho­stibus animus caderet, et nostra auxilia commodius instrueren­tur, auxilioque illorum freti, eciam justo exercitu procédentem

Next

/
Oldalképek
Tartalom