Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
IX. A POZSONYI ÉS BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK.1541. Márczius- és 1542. Februáriusban.
344 POZSONYI KS UESZTEKCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK. scripsi prioribus literis de dissensione, que ixiterciderat inter dominos parcium superiorum hic presentes et nos atque 110hilitatem ; sed et hec ipsa dissensio vtcutnque est complanata, nec aliter, quam vt quedam per illos petita, tametsi non satis honesta aut equa, concederentur, ne scilicet per hasce contenciones ea intermitterentur, que ad publicam defensionem et salutem tuendam spectare viderentur. Exhibebant negocium non partium restitutio bonorum per vim occupatorum, refusio item damnorum fidelibus Maiestatis vestre illatorurn, tum eciam modi illi et cauciones ad ista auertenda propositi; hijs tandem vtcunque et potissimum pro voto dominorum dissidencium confectis, deuentum est ad oblacionem subsidioriun et equitum intertencionem. Piacúit itaque, quod iam nunc expediantur equites conducti et alendi per continuos sex menses, racione bonorum et hereditatum, simul etiam decimarum. Nihil certi possum Maiestati vestre scribere, de numero certo, quandoquidem nostra memoria talis et tanta exactio nunquam fuit. Quanquam comitatus vltra Tisciam siti ista non intelligant, neque enim ex illis nuncij aliqui venerunt, sicuti neque ex Transsylvania, tarnen si illi quoque accedere placitis et scitis nostris voluerint, non parua erit accessio copijs per regna et prouincias Maiestatis vestre decretis ; debebunt primo quoque tempore conduci equites, alendi per menses sex continuos. Et vltra hoc pro defensione coníiniorum obtulerunt status de singulis centum colonis tres equites, et preterea ad expedicionem generalem circa personam Maiestatis vestre sese per singula capita et viritim proficisci, domini scilicet et nobiles, et vltra hoc secum summere equites bene instructos leui armatúra, singulos de singulis viginti colonis ; senes vero confecti, vel egritudine jnvalidi, certos pro persona sua statuent. Decreuerunt preterea, vt habita iusta estimacione precij seu valoris perennalis bonorum et hereditatum omnium, sexagesima istorum pars conferatur ; hec pecunia partim pro equitibus contra Turcos, partim ad domandos rebelies et raptores, violentosque occupatores bonorum alendis, conuertetur ; hinc certe, presertim si Transyluani et comitatus vltra Tisciam ad hec consenserint, 110n paruus numerus equitum conduci et ali [loterit.