Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

IX. A POZSONYI ÉS BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK.1541. Márczius- és 1542. Februáriusban.

1541. MÁRCZIUS- ÉS 1542. FEBRUÁRIUSBAN. 343 nio suo per literas effícere, vt apud cesarem Thurcarum, jmpe­ratrieem et Bassas ac oratorem regis Francié agant, laborent, atque eíficiant, vt ipse dominus Stephanus Maylacl e captiui­tate, quam duram patitur, et jn qua periculosa correptus nunc est valetudine, liberari possit. In ea autem re dignetur Maie­stas vestra authoritatem suam jnterea jnterponere, donec apud cesarem Thurcarum palam erit, prefatam serenissimam regiuam Isabellam et eius partes ad Maiestatem vestram accessisse, nam verendum est, ne postea vlla spes sit ipsius domini Maylad eliberationis. Faciet Maiestas vestra jn hoc officium demente principe dignum. Quod et nos fidelibus nostris seruitijs, omni­bus quibus possumus, ab eadem promerebimur. Deus optimus maximus Maiestatem vestram sacratissimam jncolumem, feli­cemque ad longa tempóra conseruare dignetur. In cuius cle­mentiam nos et humilia nostra seruitia iterum atque iterum commendamus. Ex conuentu Nouizoliensi die 3. Martij 1542. sacratissime vestre Maiestatis fideles seruitores Prelati et Barones regni Hungarie, in conuentu Nouizoliensi congregati. Kicűl: Sacratissime regie maiestati , domino nostro clemen­tissimo. (Eredetije, melyen tizenöt gyürü-pecsét látható, a bécsi titkos levéltárban.) VI. 1542. Márczius 5. Tlmrzó Eleknek Ferdinánd királyhoz intézett .jelentése, a besztercze­bányai országgyűlésről. Sacratissima Maiestas regia, domine clementissime. Premissa fidelium seruiciorum meorum humillima com­mendacione. Nihil erat, quod ante hunc diem certi de diéta et conventu isto scriberem ad Maiestatem vestram, preter id, quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom