Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

IX. A POZSONYI ÉS BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK.1541. Márczius- és 1542. Februáriusban.

\ 342 POZSONYI éS BESZTEROZE1iÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK. V. 1542. Márczius 3. A beszterczebányai országgyűlésen egybegyűlt főrendeknek Ferdinánd királyhoz intézett felirata. Sacratissima regia Maiestas, domine domine clementissime. Fidelium seruitiorum uostrorum humilem commendacio­nem. Ex instructioue Maiestatis vestre sacratissime, quam medio dominorum oratorum suorum, huc Nouum Zolium ad nos mittere dignata est, plane jntelleximus serenissimam regi­nam Isabellam, dominos episcopos Transyluaniensem acWara­diensem et Petrum Pethrowytth, cum ijs, qui eorum factionis sunt, apud Maiestatem vestram agere et laborare, cum eaque aliquam habere intelligentiam. Non dubitamus autem Maiesta­tem vestram memoria teuere, qua fide et jntegritate dominus Stephanus Maylad fráter et amicus noster a certis temporibus eidem seruierit, eaque omnia prestiterit, que ad Maiestatis vestre authoritatem ac dignitatem augendam, ac módis omni­bus promouendam pertinuerint, et vt hunc suum animum erga Maiestatem vestram syncerum declarare posset, que damna pertuierit, tum antea tum postremo, quodque captivitatem capitisque periculum subire non formidarit, adeo vt captus nunc in conipedibus ferreis, in. nouo castro nigri maris, vti ipse ex captivitate seribit, crudelissime detineatur, vnde nulla illi eliberatio, nulla salus speranda est, nisi opera et jnter cessio ne, vti certo accepimus, prefate serenissime regine Isabelle, et eorum, qui factioni ipsius adherent. Quamobrem humiliter sacratissime vestre Maiestati supplicamus, dignetur jntuitu tum seruieiorum ipsius domini Stephani Maylad, que Maiestati vestre hactenus pro virili sua exhibuit, et qui jnposterum quo­que, hoc potissimum tempore periculoso, exhibere poterit, tum nostre jntercessionis et obsequiorum gratia, apud prefatos sere­nissimam dominam reginam Isabellam, ac Transsyluaniensem atque Waradiensem episcopos, et alios illi adherentes, patroci-

Next

/
Oldalképek
Tartalom