Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1540. és 1541-ben.
298 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. ma, quae pro eliberando isto aí'flicto Regno tam ab externis, quam iiiternis hostibus nécessaria, utilia atque proficua Majestati Suae videntur, ejus nomine ad longum proponant, utper Status et Ordines Regni simul cum Majestatis Suae Commissariis de mediis, viis et rationibus agatur, tractetur et consultetur, quibus tot calamitatibus, oppressionibusque finis imponatur, et Regnum istud Deo optimo maximo auxiliante tandem recuperetur et liberetur. Requirit itaque, et hortatur perquam clementer Majestas Regia Universitates Nobilium praefatorum Comitatuum, velint interim patientiam habere, donec ista pertractentur, atque etiam ipsi per aliquos viros idoneos et suföcientes in praefato Conventü comparere, et ea in medium adducere, proponere et tractare, consultareque unacum reliquis Fidelibus Majestatis Suae, quae ad Regni conservationem, liberationemque pertinere existimaverunt; sicuti confidit illos Majestas Sua omnino facturos esse. t Praeterea Majestas Sua vult injungere illis, de quoruin gravaminibus, quae in Nobiles et Colonos exerceant, conquesti sunt, per serias Litteras, et apud eos curare, ut ab istiusmodi insolitis exactionibus et oppressionibus, atque,gravaminibus cessent et se abstineant; dabitque etiam Majestas Sua super hoc mandata ad Locumtenentem suum in Regno Hungáriáé, ut in eo provideat. Insuper Universitates Nobilium praefatorum Comitatuum in Majestate Sua omnino confidere debent, quod eos in Privilegiis, Libertatibus et Juribus eorum tuebitur, conservabit et manutenebit, et contra illos gravamina fieri non perrmittet, et denique ea omnia, quae Juris et aequitatis fuerint, aget et statu et. Quantum vero ad Capitaneum, quem petierunt, attinet, Majestas Sua requirit ab eis, ut nominent Majestati Suae duos, vel tres, quos ipsi putant esse probos et sufficientes atque idoneos ad hoc munus gerendiuu; et Majestas sua tunc desuper cogitabit, ét in praefato Conventu Resolutionen! et Decretum suum aperiet. Caeterum Majestas Sua Regia Nobiles praefatorum Comitatuum clementer et hoc scire vult, Fratrem Georgium, Pe-