Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1540. és 1541-ben.
1540. És 1541-UEn. 99 trum Petrowyth et Stanislaum habuisse liic apud Majestatem Suam cerfcos íiuncios, per quos Maiestati Suae fidem, et obedientiam obtulerunt, et Majestatem Suam cum illis super lioc jam esse in tractationibus, atque etiam inclinatam recipere illos in bonam gratiam et clementiam suam, si modo resipiscere, ac aequis et honestis conditionibus contenti esse voluerint. DemumMajestas Sua eis quoque signiticat, quodMajestas Sua in hoc Conventu cum Statibus et Ordinibus Regni Bohemiae, illique incorporatorum Priucipatuum, ut est Moravia, Silesia, Lusatia, ac reliquarum omnium Provinciarum. et Patriarum suarum Haereditarum tam superioris, quam inferioris Austriae celebrato et jam absoluto, validum sane, illudque durabile Subsidium, contra Fidei Christiane perpetuum liostem Turcam, atque pro recuperatione Regni Hungáriáé obtinuit. Nunc vero ad Principes et Status et Ordines Sacri Romani Imperii, et Diaetam Imperialem Spirae indictam Majestas Sua proficiscetur, ut et illos non tantum ad mittenda jam antea promissa in príma Diaeta Ratisbonensi tam per Caesaream Majestatem, quam per eos Subsidia, sed illa etiam majoribus, firmioribusque copiis augeantur, et praestanda quam primuni promoveat, sperans se id inter paucas septimanas facile confecturam. Ut autem interim, donec firma, et valida expeditio instruatur, confinia tueri possint, curavit Majestas Sua, quod jam nunc a Statibus Regni Bohemiae et aliarum Provinciarum ultra eas Gentes, quas Majestas Sua in Hungaria suis impensis alit, octo mille Equites levis armatúrae et mille Martaloczij, sive Plagearii conscribantur, qui in confiniis, ubi necessitas fuerit, sint. Quare praemissis omnibus attentis Majestas Sua Regia praefatos Universitatum dictorum Comitatuum, quorum oblationem et promtitudinem ad opponendum sese hostibus clementi animo suscipit et probat, denuo perbenigne hortatur, ut in isto laudabili, et Christiano desiderio, atque proposito persistant, Majestas Sua illis ad icl omnem paternam opem pollicetur, prout latius, diífusiusque in dicto Conventu per