Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1540. és 1541-ben.
1540. ÉS 1541-BEN. 297 infestationes et gravamina, Majestati Suae ad longum osteusa, passi sint, et adliuc patiantur, Majestas Sua de eo, pro suo clenienti et benigno erga Fideles suos animo, illis vehementer condolet, nihilque optatius eidem an quam fűit, quam illos a tot miseriis, et calamitatibus eliberare; sed quamvis Majestas Sua ab eo usque tempore, quo Serenissimus quondam Ludovicus Rex Hungáriáé felicis recordationis interiit, nihil eorum agere omni studio praetermisit, quae ad reducendum hoc Regnum Nobile et Inclytum ad concordiam, unitatemque ac in Juribus, Libertatibus et Privilegiis suis manutenendum et conservandum pertinere visa sunt; attamen Majestas Sua, quantumvis multos labores et vigilias per plures jam annos ob hoc subierit, id quod ardentissimis votis semper cumprimis optavit, efficere non potuit. Quid autem in causa fuerit, ex quo unus quisque satis superque novit, non videtur opus ad longum hic recensere; palamque est, et manifestissimum, Majestatem Suam gravissimas, et intolerabiles fere impensas, quae non solum Cameram, et Aerarium Majestatis Suae exhauserunt, sed etiam vires et facultates omnium Provinciarum suarum haereditariarum et Subditorum suorum attenuarunt atque debilitarunt, fecisse, ut stabilita in Regno Hungáriáé concordia unicnique, et sublatis omnibus intestinis bellis, discordiis et contentionibus, pacem et tranquillitatem Regno restitueret, Subditosque ea ratione a tot calamitatibus, miseriis, et oppressionibus per istiusmodi intestina bella exortis eriperet, cujus quidem animi et mentis se esse, et nunc Majestas Sua pollicetur et affirmat, nec quoquo modo Fideles suos praefatorum Comitatuum deseret, sed potius illis omni paterno solatio et auxilio quovis tempore praesto esse cogitat, tanto magis, cum et ipsos ad opponendum sese hostibus pro sua ipsorum salute et conservatione, id quod Majestati Suae magnopere probatur, bene animatos, promptosque esse videat. Quare Majestas Sua et propter praemissas et alias etiam causas Regno Hungáriáé generalem Conventum in Novo-Solio veluti loco commodiori ad diem Dominicum ante Festum lieati Valentini proxime indicendum putavit, ad quem Majestas Sua alios Oratores et Commissarios suos missura est, qui ea om-