Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
264 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. vel nihil Vestre Maiestati et regno eius inseruire possumus. Non parceremus proprijs personis et capitibus nostris, vitamque nostram opponere parati essemus, modo adesset aliqua alia facultas. Ne igitur Vestra Maiestas culpam aliquam mihi et domino college meo impingere velit, quam deus conservet felicem, pro commodo reipublice Christiane. Ex Zagrabia XXI. Maij 1538. Ceterum constat Maiestati Vestre, quam pluries jam eidem supplicaverim, nunc iterum supplico obnixissime, dignetur castra Byhegh et Rypach de manibus meis excipere, et hanc curam a me releuare, quia nequaquam possum ad dupplices vigilias atque curas et jn duas partes sufficere; mittat igitur quem Maiestas Vestra voluerit, vt illa ad manus recipiat. Venit nunc saltem fama certissima Bassam et vires Boznenses, expugnatis aliquot castris Venetorum, iterum revertisse, et has partes regni obsidere velle. Eiusdem Vestre Serenissime Maiestatis fidelis servitor Petrus Kyglewych, banus et comes. Kivűl: Sacre Romanorum , Hungarie , Boliemie etc. Regie Maiestati, domino domino meo clementissimo. (Eredetije a bécsi titkos levéltárban.) XXI. 1539. Márczius 28. Ferdinánd királynak utasítása, a horvát- és tótországi rendek dombrói gyűlésére küldött biztosai részére. Instructio data magnificis Francisco de Batthyan consiliario Regie Maiestatis ac Luce Zekel de Ormosd, ad Croacie et Sclauonie regna, vigesima octava mensis Marcij MDXXXIX. Domini oratores salutent dominos et nobiles, ac alios status nomine regiae Maiestatis , oíferentes eisdem eius Maiestatis gratiam. Dicant, regiam Maiestatem fuisse semper sollicitam, de eonservatione istorum regnorum, nihilque neglexisse hactenus,