Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. 265 quod ad illorum defensionem pertinere cognoverit, et si quid adversi hijs diebus ab liostibus illi accidit, non Maiestas sua, sed clades illa exercitus sui inopinata, quam duce Kaczianer ammissit, in caussa fűit. Quemadmodum itaque oculis videre potuerunt, etiam post ammissum exercitum, maiorem Semper quam potuit Maiestas sua, fecit eidem regno provisionem. Nunc quoque expedivit Maiestas sua certas copias, tam Equitum , quam peditum, quas in dies augere etiam non cessabit. Quae quidem copiae, quoniam sine solucione ^t victualibus, in servitijs et defensione istius regni, durare non possunt, neque Maiestas sua ex proprio Marsupio tantum unus ferre potest. Iccirco hortentur dominos et nobiles, ac regnicolas, quum res et salus ipsorum agatur, non graventur ipsi quoque tale subsidium in pecunijs praestare, quo copias praefatas Maiestas sua in defenssione regni diutius tenere possit. Dicant praeterea domini oratores, regiam Maiestatem a dominis et nobilibus, ac regnicolis, subsidium quoque Equitum, Peditumque et nazadistarum, ac victualium cupere. Quod quidem subsidium, arbitratur regia Maiestas 11011 gravatim dominos et regnicolas praestaturos, eo quod aperte vident, et manibus palpant, absque huiusmodi subsidio, quieti et tranquillitatj eorum consulere minimé posse. Iccirco hortentur domini oratores, status regni universos, cum iam sint in faucibus hostium, ne ad praestanda subsidia huiusmodj difficiles sese exhibeant, sed tanquam Amatores patriae, uxorum et liberorum suorum, maiora, quae possunt, praestare velint. Hortentur ijdem status, quo per eosdem inveniatur modus et via talis, qua oblatum subsidium, termino constituto, communiter per quoscunque contribuatur, renitentibus vero et turbantibus pena indicatur. Cetera domini oratores, pro prudentia et industria eorum, agant et transigant, prout melius poterint. (Egykorú másolata a bécsi titkos levéltárban.) i