Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

263 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. tes se ad omnem defensionem regni, et ad omnia obsequia, que facultatibus eorum sufferre possent; visi tarnen sumus ob defectum gencium vestre Maiestatis ad aggrediendum propo­situm longe impares. Coactus sum mentem mutare, ne hoc re­gnum Maiestatis vestre, mea vehementi intencione, lioc tem­pore casum aliquem pateretur; nam vestra Maiestas novit, quas gentes ego et dominus collega meus peries se habeamus ; non latét eciam eandem, quam paucos servitores bic conductos habeant, qui aiunt, a festő Epiphaniarum domini nec obelli quidem solucionis habuisse, quos ad servicia vestre Maiestatis levare minimé potui. Lamentabatur dominus Castellanffy quam maximé, quod non habuerit, quibus mecum ad servicia vestre Maiestatis moveri potuisset, qui cum omni apparatu et cum omnibus servitoribus suis liuc venerat, sperans liic ali­quam solucionem habere potuisse, que sibi nulla fieri potuit; venerant eciam ex omnibus fere confinijs quam plurimi, queru­lantes eorum paupertates, et inopiam castrorum finitimorum, querentesque presidia, inter quos multi parati erant proprias hereditariasque domus et fortalicia exire, desertaque relin­quere, facientes exinde coram regnicolis lamentabiles prote­stacioues, quibus cum nulla via provideri poterat, jndixi aliam congregacionem ad feriam terciam proximi festi Penthecostes Crisij celebrandam, ut Interim de hijs omnibus vestram Maie­statem certam redderem, et provisio Maiestatis vestre illis ad­venire posset. Ostendens itaque illis bonam spem, cum gentibus meis et domini college mei, quem in horas ad me venturum expecto, movi me ad illas partes regni Croacie, que nunc of­fense sunt, maiorique egent custodia, quibus refectis cogor preter moram regredi, quia inter Drawum et Zawum Thurce, quos Marthalozos vocant, usque ad viscera huius regni pene­trarunt. Quare supplico Yestre Serenissime Maiestati, digne­tur tempestive huic regno, in periculis maximis existenti, suc­currere, confinia ipsa reformare, de solucione mea et domini college mei, ac eciam servitorum suorum providere, et gentes maiores huc mittere, ne defectu gencium et nostra insufficien­cia, ac huiusmodi provisionis Yestre Maiestatis, hec remanen­cia, regnum ruat, ex quo ego et dominus collega meus cum hoc parvo gencium numero, in tani gravibus periculis, parum

Next

/
Oldalképek
Tartalom