Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1537—1540. 259 / Articulus XVIII. Judicia incipiantur pro Dominica Reminiscere nunc fu­tura, et universae causae, tam factum bonorum et iurium pos­sessionariorum, quam etiam actuum potentiarium tangentes, a tempore foelicis. regiminis et Coronationis Regiae Maiestatis, domini nostri gratiosissimi exortae, donationes quoque Regiae iudicentur. Vigore autem quorumcunque iurium antiquorum, nemo in causam se ingerere valeat. Causae tamen facti pigno­ris omnes, etiam quantumvis veteres, iudicentur, et iusto iuris tramite discutiantur. Articulus XIX. Fiant evocationes dominorum et Nobilium possessionato­rum, per testimonium Capituli et homines Banales, pro quinto decimo die. Articulus XX. Pro redemptione verő literarum Evocatoriarum atque re­latoriarum, Magistro Protonotario solvantur denarii quinqua­ginta et Capitulo similiter denarii quinquaginta, Evocationes vero Nobilium unius sessionis, fiant per Judicem Nobilium. Articulus XXI. Traductio colonorum, quae hactenus demeritis quidem rusticorum exigentibus inhibita erat, interdum etiam inordi­nata quadam et damnabili consvetudine in plerisque locis fieri solebat, omnium dominorum ac Nobilium et Regnicolarum uno voto et consensu admissa et concessa est, modo et ordine in­frascripto. Articulus XXII. Si quis colonum alterius ad bona sua traducere voluerit, assumpto penes se Judice Nobilium Comitatus illius, accedat dominum illius coloni, vei officialem aut villi cum eius: et Judex Nobilium, depositis prius pro terragio denariis quatuor, repe­tát colonum, et licentiam abeundi illi recipiat. Recepta tandem licentia, relinquat colonum in loco suae residentiae infra spá­cium quindecim dierum, ut interim omnia debita, quibus do­17*

Next

/
Oldalképek
Tartalom