Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

260 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. mino suo terrestri, aut alteri cuipiam, qui illum ibidem requi­situm habuerit persolvat : vel si dominus eius terrestris bene­volum in bonis suis reservare poterit, liberam superinde habeat potestatis facultatem. Ubi vero idem dominus terrestris, huius­modi colonum benevolum apud se et in bonis suis reservare non poterit : extunc ipso quinto decimo die, iterum Judex No­bilium illo vadat, et colonum ipsum clara die, cum omnibus suis rebus mobilibus illi domino aut Nobili, qui illum recipere voluerit, restituat, et colonus restitutus iterum infra terminum aliorum quindecim dierum immediate sequentium, libere se cum rebus suis omnibus recipere et traducere valeat. Articulus XXIII. Seminaturas autem si quas idem colonus in sessione illa sua, quam relicturus est, habeat, sub nomine eiusdem pacifice maneant, quas ubi opus fuerit, idem rusticus recludere et se­pire et praecustodire, ac dum maturescent, deposito proventu terragii domino terrestri, iuxta loci consuetudinem, pro se re­cipere et levare possit. Et si quis colonorum ac hominum illius domini terrestris , aut etiam ipse dominus terrestris, in semi­naturis ipsis, sive in aliis quibuscunque rebus, quoquomodo damna illi intulerít : extunc talia damna colonus ille, vel dominus eius terrestris, iure requirere valeat. Articulus XXIV. Ubi vero aliquis dominorum aut Nobilium, huiusmodi co­lonum , modo praemisso, repetitum et licentiatum pacifice di­mittere nollet, et eundem violenter detineret : extunc colonus ille per Comites et Vicecomites ac Judices Nobilium, cum onere viginti quin que m arcarum, per eosdem, super violentum detentorem talis coloni, irremissibiliter exigendarum , domino aut Nobili, qui colonum petiturus fuerit, restituere debeant et teneantur. Articulus XXV. . Praeterea diversís negotiis Regni instantibus, certis vici­bus Oratores ad Regiam Maiestatem míttere, et pro expensis eorum mutuum contrahere, vel sese obligare fuimus coacti. Accessit etiam, ut pro faciendo iudicio, electi sint assessores

Next

/
Oldalképek
Tartalom