Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

245 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. prestare merito debeant; prout a suis oratoribus jani nunc procul dubio ijs de rebus omnibus satis abunde perceperint. Et quamvis vakle tum íiecessarium, tum expediens fore putaverimus, vt primo quoque tempore, et cum efficaci funda­mento, istiusmodi propositiones es postulationes nostre 11011­nisi ad dictorum regnoram, eorumque vniversorum fidelium evidentem vtilitatem, sicuti clare apparet, tendentes, concluse et acceptate fuissent, absque vlteriori nimirum prorogatione et dilatione earum rerum, quibuscum necessaria defensio simul et liberatio, solidaque quies regnicolis istis parari possit; attento eo potissimum, quod regna ista Croatia et Sclavonia, licet nimis intolerabile onus ferant, multaque damna et erum­nas liactenus a Turcis perpessa fuerint, tanto tamen majora auxilia, pro tuenda nimirum patria sua, suppeditare deberent, quanto periculis ipsis locorum propinquitate rnagis sunt expo­sita, ut eorum scilicet exemplo finitime queque, illisque proxime provintie, ac patriarum nostrarum subditi vsque adeo magis incitarentur ad ampliores suppetias suppeditandas, quo isto­rum regnorum populos non minus proprijs opibus quoad pos­sent, Turcharum potentiani depellere, seseque ac fortunas suas vei extremis auxilijs, mutuaque, pro cuiusque facultatibus, contributione defendere, quam aliorum magna subsidia expec­tare, inque illis tantum summám spem suam posuisse vide­bunt. Attamen nos apud prefatos oratores, etiamsi habuerint plena mandata, obtinere illud non potuisse, vt juxta petitioiiem nostram, et pro vrgenti rerum necessitate, annuere, remqne concludere volueriiit, quin potius quicquid fűit petitionis nostre, ad communes status referri debere censuissent, 11011 obstante, quod ipsimet affirmarint, summám necessitatem exposcere, plurimumque vtile fore, vt de ijs rebus sine mora fransigeretur, conclusioque, pro petitionis nostre equitate, fieret; cum vero in sententia eorum sic perstitissent, negotiumque ad omnium statuum in communi congregatione aures rejiciendum, vnani­mique istorani consensu absolvendum et determinandum 0111­nino existimassent, 11011 absque legitimis causis moti simus, aliam dietam ad festum trium regum, per vniversos status ce­lebrandam, indicere et proclamare; tum, vt que nos cum ora­toribus suis Grecij agitaverimus, de ijs perspicue informari

Next

/
Oldalképek
Tartalom