Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

246 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1537—1540. 262 / posseut, tűin vt latius atque amplius de omnibus rebus, pro eorum bono, quieteque ordinandis, tractaretur. Nostre autem petitionis summám hanc fuisse et esse: primum, vt pro eonservatione regnorum istorum, proque tutandis confinibus ac fidelibus subditis, singuli prelati, baro­nes, nobiles, ceterique status omnes, de quolibet vigesimo quinto jobagione, adminus vnum equitem, per integrum annum, similiter pro vnaquaque domo, seu foco, duos florenos Hungaricales dare et contribuere veliut, et quod ista contri­butio et connumeratio cum tali bono ordine fiat, vt inde et regna ipsa, pro eonservatione et defensione sua, et nos pro intertenendis gentibus istuc debitos fructus atque commoda capere et sentire possimus, et ne, sicuti prius contigit, inuti­liter talis pecunia dilabatur, et inter manus eorum, qui in pro­prios vsus convertant, absque publico nimirum emolumento evanescat; et quoniam inevitabilis, summaque adeo necessitas requirat, vt sibimet ipsis, dum nos vnacum patrijs etprovintijs nostris hereditarijs optimos adjutores liabebunt, opem f'erre, manusque invicem porrigere cogitent, omniaque possibilia auxilia prestare studeant, nec non onus suis humeris et facul­tatibus aliquanto gravius imponere non recusent, ob id quod eorum res atque fortune, magis quam aliorum in diserimine periculoque versentur, constituteque sint: eapropter nos ab eis impensissime petere et ef'Üagitare, vt postulatis nostris eo mi­nus satisfacere graventur, quo magis cernunt et animadver­tunt, nos in omnes curas jncumbere et toto quasi pectore jnvigilare, vti eos, tam nostris, quam omnium dominiorum nostrorum collectis auxilijs, ab jmminentibus malis eripiamus, ipsorumque fortunas sublevemus, et in tranquillum statum reducamus et collocemus; quare equum et conveniens esse, ut, cum liec ita sint, aliquid vltra vires hoc tempore faciant, onusque illud, quantumvis grave, pacienter f'erant, presertim cum quicquid hac in parte contributuri sint, illud totum sibi ipsis tum bono commodoque cedet, tum saluti vtileque erit, quandoquidem non in alios, quam in proprios ipsorum vsus, inque patrie sue defensionem, ejusmodi pecunie erogationem adhibitum iri facile sciant; quibus vtique causis tanto vehe­mentius commoveri et persuaderi debeant ad prestandum pe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom