Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

HOkVÁT- é S TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. 227 illorum possessores carent omnibus proventibus, qui quotidia­nos impetus et excursiones hostium retardare, et hostes arcere possint. Ad hanc autem provisionem videtur adminus opus esse in Croacia mille equitibus levis armature, in Sclavonia duobus millibus levis armature et quin gen tis armigeris ac mille pedi­tibus pixidarijs et mille nazadistis; Iiis autem opus est, absque omni mora, ante futuram generalem expeditionem, nam si Maiestas Vestra non providerit adhuc hac hyeme, et futuro primo vere, tota Sclavonia et Croacia desolabitur, ita vt Maie­stas Vestra, tandem tempore generalis expeditionis, saltem de­serta regna habebit. Quantum ad auxilium nostrum attinet, nos, sicut liacte­nus, ita eciam deinceps non parcemus penes Maiestatem Ve­stram, et pro defensione patrie nostre ac reipublice Christiane, capita nostra, fortunas et facultates nostras fortune exponere, et omnj auxilio adesse, quicquid sufferre poterimus; nam eciam in preterita expeditione, que saltem circiter medium annum duravit, de singulo colono dedimus singulos quinque florenos, jnsuper omnes personaliter interfuimus ; accedit et, quod multi ex nobis sunt, qui tenemus castra finitima, ad que nullos ha­bemus proventus. Sed ante omnia, nobis videtur et supplicamus, vt Maie­stas Vestra cum omnibus adversarijs suis, et presertim cum Joanne Scepusiensi concordet, vt Maiestas Vestra illas copias, quas contra illum alere teneretur, posset contra Turcas con­vertere, et eciam Joannes suas copias cum copijs Maiestatis Vestre conjungere. Preterea, vt vtreque ripe Danubij et Drauj pro viribus navalibus Maiestatis Vestre possint esse libere; jnsuper, vt durante expeditione quilibet fidelium Maiestatis Vestre possit domi securus esse, nam timemus, quod Maiestas Vestra non sufficiet ad varias partes distracta. Ceterum, vt Maiestas Vestra in futura generálj expedi­tione , exemplo Sacratissime Cesaree Maiestatis, fratris sui et aliorum principum Christianoruni, atque eciam exemplo quon­dam dominorum regum Hungarorum personaliter interesse di­gnetur ; nam alioqui timemus, quod res nostre non prospere 15*

Next

/
Oldalképek
Tartalom