Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. succedent. Hoc quoque indubie speramus, quod si Maiestas Yestra expeditioni interesset, ex multis nationibus homines magnarum conditionum et statuum ad stipendium Maiestatis Vestre confluerent, et multi eciam proprijs sumptibus ipsorum cum Vestra Maiestate in expeditionem proficiscerentur. Quantum vero ad generalem expeditionem, videtur nobis, quod siue Maiestati Vestre negotium erit cum ipsomet Turca­rum cesare, siue saltem cum istis bassis fmitimis, quod quanto majorem exercitum et terra et aqua contrahere posset, tanto majorem contraheret; hoc verum est, quod si Maiestas Vestra liabebit rem saltem cum bassis, non indigebit Vestra Maiestas tanto exercitu. In hoc tarnen specialiter Maiestati Vestre sup­plicamüs, sicut semper supplicavimus, vt Maiestas Vestra, tarn in parciali, quam in generali expeditione talem curam habeat de viribus navalibus, vt si non superiores, saltem pares ha­beat ; nam sine viribus navalibus nulle res contra Turcas bene gerj possunt, sicut experiencia docuit, et qui erit forcior in aqua, illius erit regnum. Postremo videtur nobis, vt Maiestas Vestra, tani apud Ce­saream Maiestatem, quam apud alios principes Christianos et eciam apud Venetos instantissime agere dignetur, ut ipsi quo­que tarn in presenti parciali expeditione, adhuc hac hyeme, quam in futura generali exliibeant negotium Turcis ; speramus autem, quod Maiestas Vestra poterit efficere apud Venetos, vt saltem illis mille equitibus, quos consulimus Maiestati Vestre in Croacia tenendos, stipendium solvant, presertim cum illi poterunt in avertendisTurcis a ditioneVenetorum ab incursionibus vsui esse. Ad tenendos exploratores Maiestas Vestra talem curam gerat, quod sine illis nihil fieri potest. Ad secundam propositionem, quantum ad parandas , dis­ponendasque naves attinet, licet nos libenter onus huiusmodi navium in nos assumeremus, sed nos non habemus ligna abie­gna, quercina vero, vel alia ligna, que in nostris silvis haben­tur , sunt cruda et alioqui in talibus locis, vbj propter Turcas non posseilt disponj, nisi ipsi laboratores cum bello custodi­rentur ; caremus eciam molendinis et servis, quibus asseres pro navibus scinduntur , caremus eciam magistris ; et dato, quod eciam si in nostris partibus naves disponerentur, congelatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom