Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. jntellecta, deinde latius et vberius de Iiis, et alijs rebus huc spectantibus, quatenus opus esse videbitur, gratiose et paterne cum eisdem agere et tractare proposuit; quicquid enim Maie­stas Sua, pro salute et conservatione dicti regni sui, et arnplia­tione ipsius deservientia, excogitare poterit, in ijs neque pro­prie personae, neque vllis sumptibus parsura est. Manifestum autem est, nunquam fuisse aut eommodius tempus, aut meliorum occasionem Thurcis resistendi, et pá­triám istam ab aerumnis liberandi, quam nunc est, quam qui­dem occasionem Maiestas Sua haud libenter ammittere vellet, sicuti re ipsa hactenus demonstravit, et vlterius , quantum in se erit, demonstrabit, confidens ipsos quoque , tamquam fide­lissimos subditos ipsius , absque dubio , omni ope, auxilioque praesto futuros , quemadmodum erga omnes et singulos ipsos praecipua gracia et munificentia regia recognitura est. (Eredeti fogalmazata a bécsi titkos levéltárban.) XI. 1537. November. A tótországi rendeli követeinek válasza, Ferdinánd király előterjesztésére. Sacratissima Regia Maiestas, domine domine nobis Cle­mentissime. Que nobis visa sunt ad propositiones, per Vestram Sacratissimam Maiestatem nobis porrectas, respondimus, prout inferius patet. Supplicamus Vestre Sacratissime Maiestati, di­gnetur boni consulere, tanquam princeps et dominus noster Clementissimus. Quantum ad primam propositionem, sentencia et consi­lium nostrum est, vt Maiestas Vestra confinia, que adhuc su­persunt, tam in regno Croacie, quam Sclavonie, firmet, tam equitibus, quam peditibus terrestribus et navalibus, ac pulve­ribus et ingenijs; nam in dandis signis per ictus bombardarum magna vis pulveris consumitur, et sine auxilio Maiestatis Vestre fieri non potest, quoniam sunt castra illa deserta, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom