Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. etiam summa necessitas exposcat, vt pro communi Maiestatis Sue, suorumque reguorum et dominiorum vsu, commodo, ine­vitabilique exigentia, provisiones dehinc fiant in omnes partes idoneae, oportunae, exquisitaeque, quibus quaeque ingruentes tempestates, difficultates, jncommoditatesque qualescunque de­pelli, extinguique possint; ad quod assequendum et perficien­dum Maiestas Sua omnem paternam et fidelem opem auxi­liumque suum pro virili adhibere gratiose propensa et jncli­nata existit. Maiestas igitur Sua opere pretium censuit, vt su­per ejusmodi provisionibus et remedijs consultandis, matureque tractandis sese in propria persona ad fideles subditos suos, qui istis malis propinquiores essent, conferret, et ob eam causam huc potissimum Maiestas Sua prof'eeta est, vbi jam cum ista­rum provintiarum suarum subditis et fidelibus, de futuro auxi­lio, provisionibusque tractandi jnitium fecit, jndubie sperans, se proficuam expeditionem et non aspernenda subsidia ex istis ducatibus suis obtenturam. Quoniam vero Sclavonia ipsa, jam veluti clypeus, jmma­nissimorum hostium continuis jaculis, propositus, Turcormn jmpressionibus omnium maximé objecta conspicitur, quoque his periculis, calamitatibusque vicinior est, eo magis auxilio protectioneque egere videtur; hinc est, quod Maiestati Regie summe necessarium, expediensque visum fűit, cum illis veluti nuntijs ac mandatarijs omnium statuum praefati regni Scla­voniae, plena nimirum facultate et potestate suffultis, paterne et confidenter loqui, agereque. Primum videlicet, quomodo, quaque via tani praesentibus, quam futuris Turcharum vexationibus, depopulationibusque occurrendum, regnumque illud ac cetera Maiestatis Suae dömi­nia ab illorum jmpetu praeservanda, tuendaque sint; super qua re Maiestas Sua Regia jnprimis eorum opinionem, fidele­que consilium et sententiam intelligere cupit et postulat; nempe, quibus rationibus istiusmodi dif'ficultatibus, eorum auxilio, commodissime obviari posse censeant, ita, vt per se ipsos, tanquam periculis propinquiores, omni oportuniori, quo fieri potest, modo, impendentia sibi mala propulsentur. Deinde, cum in proxima superiori expeditione varij de­fectus, erroresque, qui speratum feliciorem belli successum jm-

Next

/
Oldalképek
Tartalom