Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. pediuerunt, suborti, jam haudobscure edocuisse videantur, quis modus , quaeve ratio ducendi belli posthac instituenda sit, Maiestas Sua pariter ab eisdem nuntijs scire desyderat, quibusnam módis ejusmodi defeetus dehinc, per oportunas provisiones, aufferri, et in eorum locum, quae opus sint, restitui posse existiment; jd quod de singulis, ad expeditionem belli cam in hoc genere requisitis, Maiestas Sua subintelligi vult, vtpote quid, quoque loco, quatenusque et aqua, et terra, tam equitum, quam peditum vsu, operaque provideri debeat ; et si res per aquam navibus gerenda et administranda sit , id quod Maiestas Sua valde necessarium esse putat, quibus in locis, et quam minimo sumptu, naves parari, adornarique possint, quantus militum numerus ijs jmponendus sit, et vbinam contrahi, conflarique queant ; quae, cujusmodique praesidia, et vbi locorum, tutandorum finium cura omnium optime haberi, ordinarique debeat, vt scilicet ordo is ex omni parte , et regno quam vtilissimus, et subditis maxime necessarius , pro defensione eorum, capiatur, neve sumptus et jmpensae , in conservationem regni faciendae, frustra et absque fructu collocentur. Caeterum, cum Maiestas Sua ex 11011 paucis explorationibus, fidedignisque relationibus compererit, quod damnosa, pernitiosaque ista retrocessio, vt plurimum ex ingenti et jntolerabili fame, qua exercitus laboravit, consecuta sit, videtur itaque Maiestati Sue etiam de victualium, commeatusque ac rei frumentarie ratione disputandum et conferendum , vt ejus copia, tanta quanta satis est, suppeditetur, et in promptu haberi possit , sicque bono ordine conducantur victualia, vt quocunque tempore, cum opus fuerint, ne desint, sed potius in parato habeantur. Nisi ad hoc statim et ante omnia notabile aliquod principium sumatur, et ejusmodi prorsus, quod omnes homines sentiant, in ea re satis et cum fundamento provisum esse ; parum timéndum esset, quod ceterorum regnorum et provintiarum gentes et auxilia vix commoveri possent ad merenda rursus stipendia istis in locis, praesertim ob consecutum hactenus defectum victualium. Sed quae damna, quanta denique jactura inde, non solum Maiestati Suae, sed omnibus provintijs ac toti christianitati expectanda essent, quivis, vel parum intelligens, facile consyderare potest ; contra vero, si istius-