Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.
/ 216 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. ' \ " citudinem, studiaque nostra ardentissima, pro vita, pro salute, pro liberis, vxoribus, fortunisque ipsorum susceptam; elaboraturi nempe dies noctesque, ut pro virili, proque facultatibus nostris, imo cum propria, si opus sit, persona, eis vsquequoque auxilio simus, omnibusque módis succurramus, eaque agamus et meditemur, que ad offitium studiosissimi ipsorum regis, acerrimique defensoris, propugnatorisque spectent, ita vt nequaquam a nobis derelinquantur. Et quamvis apud illos et alios prefata retrocessio, jndeque facta jactura aliquanto gravior et formidolosior censeri queat, tamen nos ita existimare, et vere sentire, quod quantumvis jncommode cesserit casus ille, non tantum animos ipsorum commouere, deijcereque debeat, vt spem instaurande defensionis, resistentieque propterea omnino relinquendam esse arbitrentur, seque percepta damna recuperare posse diffidant; nam etiamsi aliquot petias artellarie et numerum aliquem militum, qui remanserint, jd quod ex animo dolemus, amiserimus, tamen eam jacturam et perditionem neque animositati, neque vili fortitudini Turcharum adscribendam, sed potius jufbrtunij illius culpam omnem vei jnordinate retrocessioni militum nostrorum, vei quod in victualibus defectum passi sint, attribuendam esse; habere enim nos longe majora tormenta in parato, neque deesse gentes et robustissimam mamim, quibus accepta ejusmodi mala ocyus reparare possimus; siquidem id, quod ex jmproviso ita evenit, veluti experimentum esse, tum nobis, tum subditis et gentibus nostris, vt quemadmodum sese in tali casu posthac gerere debeant, melius sciant, periculo scilicet cautiores facti, in providendis malis, tum vt jn futurum omnes defectus et errores tollantur, qui hac in expeditione capitaneoruni jmprovidentia, jncogitantiaque suborti , sunt: vt fűit jnterceptio commeatuum, ex potiori loco in deteriorein et periculosiorem discessus, et a fluuiorum commoditate secessio. Quoniam vero Turcharum rex 11011 solum nobiscum pacem frangere, verum etiam, quam diu cum Yenetis habuit, eam quoque violare voluit, ex quo manifeste apparet, perpetuum illum christiani nominis hostem nullis legibus, nullis rationibus, nullis federibus, quantumvis sancte stipulatis, nulla denique fide adeo teneri, obstringique, quin semper ad christiano-