Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. rum excidium, quacunque arrepta occasione, auhelet, suisque provintijs fiiiitinia ac vicina quoque loca devastare, et in po­testatem suam redigere laborét, simul ans scilicet pacem, si quam cum aliquo christiano principe suscepit, se servaturum, donec eam sibi ad scelera sua peragenda commodam et jdo­neam esse arbitretur, sicuti erga nos demonstravit, palamque fecit; arbitrari nos, ex singulari quidem dei optimi maxjmi gratia, id factum esse, vt dictus Turcha vna eodemque tem­pore, non solum cesaream Maiestatem, verum etiam nos et Venetos ipsos, contra pacis federa secum firmata, invadendos putarit, vt inde planius perspiceretur sua perfidia, sceleratus­que animus ad rumpendam pacem semper jnelinatus, illoque exemplo tandem omnis christiana respublica monita, vehe­mentius cogitaret, mutuis sese opibus ab illius jmmanissimi hostis atrocitate defendere, nullamque christianitatis partém in discrimine et periculo, quod vtique latius, nisi obsistatur, pervagaretur, relinquere; videri enim non humano consilio, sed divinitus donatum et oblatum, vt dum Turcha Venetos acrius adoriretur, jndignitate rei impulsi, iIli sese contra ipsum aper­tos hostes declarare, fedusque tam offensiuum, quam defen­siuum, cum summo pontifice, Sacra Cesarea et Catholica regia Maiestate ad versus eundem inire non dubitarint, jamque et terra numerosissimas copias , et ad ea quidem Dalmatie loca, que graviores jncursiones a Sclavonia facile prohibere, aver­tereque possint, contra eundem Turcham expediverint, et mari quoque jnstructissimam multarum navium, triremiumque classem, ad conterendas illius Tirannj vires, miserint, ipsiusque adeo loca nonnulla, non parvi momenti, feliciter et animose ceperint ; vnde certo fore sperandum sit, quod Bassa Bosnen­sis domi retinebitur, neque ita ad devastandas regni nostri Sclavonie, aliasque partes excurrere audebit; preterea con­secutum et illud esse, quod ad nos quoque, id quod summis votis, incredibilique cum desyderio optaveramus, et pro qua re tam frequenter, et tanta sollicitudine, iam olim insteteramus, vt scilicet generalis liga, confecleratioque inter christianos principes contra Turchas fieret, jam vltro delatum sit, nempe vt fedus illud ingredi velimus, ad quod sane paratissimi simus, sperantes omnino preter pontificem, Cesarem, Venetos, alios

Next

/
Oldalképek
Tartalom