Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGFI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. rerum necessitate, et providendis, conficiendisque negotijs, ut cum ceteris suis regnis, provincijs, fidelibusque subditis con­sulat, tum precipue in defensionem et conservationem vestra­rum dominationum, adeoque totius huius regni, patrie vestre, facere cogatur, quos sumptus vero, absque suorum fidelium subditorum suorum regnorum et provintiarum subsidio, susti­nere, et ferre minimé profecto, ut ipsi dominationes vestre íacile secum perpendere possunt. (sic) Proinde, rogo vestras domina­tiones etiam atque etiam, ipsasque, nomine eius regie Maiesta­tis, diligenter requiro, vt nunc, in hac congregatione, ad gra­tiosam eius Maiestatis regie postulationem, ele contribuendo eiusmodj subsidio concludere, seseque in hoc obedientes et fideles prestare velint; id, quod vestras dominationes liaud gravatim facturos spero; quippe quod sese id ipsum facere ita velle, in proxima hic celebrata congregatione bona ex parte, obedienter et benevole, ad meam consimilem petitionem et re­quisitionem, obtulerint. Dein de, constat vestris dominationibus, qualem nunc ex­peditionem ipsa regia Maiestas, iam pridem in lioc regnum, et pro illius salute, et totius Christiane reipublice conimodo, ad­versus nostre, hoc est sacrosancte, catholiceque fidei et Homi­nis hostes, Turcas ipsos, instituerit, quam ut mature et facto ipso aggredianmr, necesse módis omnibus esse mihi videtur, ut nunc statim, sine vlteriori mora , vires nostras universas colligarnus, coniunctisque illis, eo proficiscamur, quo necessitas, et ipse nunc instans, urgensque liostis nos vocat. Cum igitur vestris dominationibus probe constare arbitror, inferioris Austrie provintiarum auxiliares copias, maiorj ex parte ad me advenisse, inter quas multi profecto optimi, strenuique viri sunt, comites videlicet, Barones et alij proceres, ac magnates, qui etsi nullám magis ob causam adsint, quam quod vestrarum dominationum et totius regni salutem ardenter exoptent, eius­que rei causa, vitám suam, quibusuis periculis, atque ipsi mortj exponere paratj ; tarnen, tanta illorum copiarum vis et nume­rus esse non videtur, ut ipse sole, id conficere ac exequj pos­sint, quod divina ope libenter vellent, audereque et conarj non detrectent; sed opus est, ut eedem ille copie vestris viribus et supplemento adaugeantur; quare, cum tandem, vt dixi, propo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom