Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

VII. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1537-1540.

22 6 HORVÁT- É S TÓTORSZÁGfI GYŰLÉSEK. 1537 — 1540. situm illud iam pridem deliberatum ac conclusum, ad euin, quem cupimus et optamus, finem et scopum dirigamus; lior­tor vestras dominationes, nomine regie Maiestatis, et pro offi­cio meo, rogoque easdem quam diligentissime, velint nunc certo concludere et statuere, ut singulus quisque dominorum, nobilium et regnicolarum viritim ac personaliter contra dictum liostem insurgat, et nos coniunctim tunc in locum aliquem, erga bostem commodum, castra nostra ponamus , ubj, preter dictas, etiam exterarum nationum copias auxiliares expectare possimus, vel interim ea, que facto opus esse, fierique debere, et posse videbuntur, agamus; quod vt vestre dominationes f'a­ciant, admonet ipsas easdem urgentis et propemodum nunc instantis hostis necessitas, salus sua , honorisque ratio, quippe cum alienas nationes, sibi tantum auxilij attulisse videant, ne ipse vestre dominationes sibi ea in re defuisse videantur , que licet plerisque regnis et provintijs et multum quidem, tamen neminj magis, quam liuic regno salutifera esse, et tantum com ­modj afferre potest; quod futurum ita, spem maximam in deo liabeo, modo, ut admonuj, ita viritim vestre dominationes nunc insurgant, et coniunctis viribus id aggrediamur, quo scopus noster tendit. Porro cogitandum et concludendum hac in congregatione summopere necessarium est, vt tantus exercitus, commeatu, sive victualibus, necessario provideatur, constituenturque vecture et currus, quibus exercituj continuo advehantur, et postremo, ut cuiusque generis victualia, quomodo, quantique divendj et emj debeant, estimentur, estimationesque ille postea per facta registra et edicta passim in hoc regno publicentur. Preterea, ut singulj quique dominj prelatj, comites, baro­nes, ceterique proceres, iuxta liuius regni consuetudinem, eum gentium numerum nunc intertineant, paratumque liabeant, et suo proprio stipendio alant, quem in eiusmodj necessitatibus regnj , pro def'ensione et commodo ipsius teuere et habere te­nentur. Que predicta et omnia alia , que ex re huius regni esse, adque illius salutem spectare videntur, ita nunc vestras domi­nationes deliberaturas , ccnclusurasque confido , quemadmo­dum suam illam , et regni huius patrie sue salutem charam,

Next

/
Oldalképek
Tartalom