Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535-1536.

638 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1585 — 1586. Illud etiam videtur dominis, quod et nobilitatj piacúit, ut plebanj, Rectores Altarium et prebendarii, qui colonos non habent, instar nobilium unius sessionis, vnum florenum ad tantam necessitatem regnj contribuant, nihilominus orent deum incessanter in ecclesijs ipsorum. Quantum ex parte Thezaurariatus, domini decreverunt, ut dominus Reverendissimus Sagrabiensis, penes quem Regesta dicationis reposita sunt, visa tanta calamitate patrie, ipsémét hoc oneris assumere ne gravetur, ac pro salute sua et patrie nulluni sallarium desideret, in quo nulla suspitio esse potest; quod si quid damnj facérét, Regnum ex decimig sue Reveren­dissime dominationis retullere (?) posset. Si autem aliquas expensas in huiusmodj contributionis et offitij necessariam prouisionem, exactionem Dominus Reve­rendissimus impendet: domini, visa rationabilj causa, in ratio­uem acceptare deliberarunt. Volunt tamen domini, ne capitaneus Regnj, absque scitu ac voluntate domini Reverendissimi Sagrabiensis Thesaurarij, quempiam ad servitia et salaria assumere sit ausus. Quominus autem subsidium, ut usque XV. diem, quemad­modum dominis Regnicolis piacúit, exigatur, piacet dominis deliberatio dominorum regnicolarum; qui autem administrare distulerint, pro Consvetudine alias observata, cum Byrsagijs et multa consueta, dominus Thesaurarius exigere faciat. Piacúit etiam Dominis, ut orator ad Maiestatem Regiam, sine dilatione, expediatur, js autem in tanta necessitate sit talis legális persona , vt omnes necessitates et Calamitates regni audeat regie Maiestati declarare. Icleo vnum ex Baroni­bus et magnatibus Regni, dominum franciscum de Batthyan, expedire deliberaverunt. Dominus autem Thesaurarius Vnacum Capitaneo regni exactissimam curam gerent, ne bona nobilitatis et res misero­rum colonorum Regnj per gentes diripiantur, spolientur, ac opprimantur; alioquin capitaneus regnj pro hac Re rationem prestabit, et damnum passis satisfacere debebit; capitaneus autem iuxta iuramentum prestandum illos, qui excesserint, pro modo culpe punire. Videtur etiam dominis, ut capitaneo assignetur regestum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom