Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535-1536.
HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1535. —1536. (639 penes quod commeatus et victualia, pretiumque eorum limittetur, et secundum illud gentes solutionem facere debebunt. Quantum ex parte castellj dominorum Zempchey , domini deliberarunt, ut necessaria provisio fiat ad id Castellum, et ad alia, que provisione in confinibus sua indigent. Id autem sine dilatione fiet. Finaliter etiam piacúit dominis, vt domini Regnicole decreverunt, ne gentes in curijs nobilium et personarum Ecclesiasticarum condescendant, contrarium facientes, per dominum capitaneum, pro modo culpe puniantur. Domini autem offerunt se se dominis regnicolis, quod, dum et quotienscumque opus fuerit, maiorj presidio gentium, tam contra hostes fidej , quam etiam contra turbatores pacis patrie , vbi non suffecerint vires gentium conductitiorum regnj, parati sunt cum omnibus viribus et gentibus eorum penes Magnificum Dominum Joannem Kätzianer generalem Capitaneum Regie Maiestatis personaliter insurgere , et ej assistere. (Egykorú irat a bécsi cs. és k. titkos levéltárban.) VI. 1536. Augusztus 25. Pekry Lajos levele Ferdinánd királyhoz, a körösi gyűlés tárgyában. Serenissime princeps et rex, domine domine clementissime, fidelium serviciorum meorum commendacionem. Recordari poterit Maiestas Vestra, quod dum hijs superioribus temporibus Vienne jn conspectu Maiestatis Vestre fuissem, loquuta fuerat mihi, qualiter Reverendissimum dominum Nicolaum Gerendy episcopum Transylvaniensem jn hoc regnum Sclavonie, qui defensioni et alijs necessitatibus ejusdem ad aliquot tempus provideret, tanquam locumtenentem Maiestatis Sue mittere vellet, jntentionemque njeam superinde Maiestas Vestra jntelligere voluit: ego quamvis pro ea vice, Maiestati Vestre responderam, contra libertatem regni non esse mittendum, sed quum causam a Maiestate Vestra convenientem jntellexissem, vt par est, eiuseemodi voluntas Maiestatis Vestre mihi visa est; discedentique commiserat mihi Maiestas Vestra,