Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIX. FELSŐ-MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. 1535-1536.

FELSŐ MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1535 —1536. < 606 maiestas Regia, vt nostro piacet juditio, intellectis tamen bonorum animis et consilio, querat liijs Remedium, preueniat horum vltimam conclusionem; et quia in preterita diéta multa dedit mandata, que 11011 sunt obseruata et a multis pro niliilo habita, per que etiam ipsa nobilitas est lesa: curet, vt statim indicet dietam ad festum santi michaelis, et mox mittat literas ad omnes comitatus, significans illis absentiam sue maiestatis ex magnis causis fuisse, sed iam deo volente maiorem prestare posse eis gratiam cum sua presentia, et quod in hoc Regnum sit sua maiestas ventura, quod omnem eorum oppresionem curabit auferre, et in eorum libertate tenere ac juditium et jus­titiam ex omni parte administrare, Conclusiones articulorum in diéta factas conseruare facere, et vnicuique, quod suum est, redere facere, quod quidem sumopere est necesarium, sine quo nihil boni, nihil Rectum deduci poterit. Maiestas Regia, nulla mora habita, constituat capitaneum iustum et Rectum, non depredatorem, non auarum, non sibi cupidum, sed Reipublice amatorem, cui det plenam authorita­tem ; constituat judices bonos cum dominis, qui bene volunt, qui hoc tempore malo continue, maximé in hijs partibus supe­rioribus, cum capitaneo cansas omnes bene cognoscant, miseros nobiles a potentibus depressos, et quoscunque jure mediante a faucibus malignorum eruant, et per iusticiam authoritate Maiestatis sue capitaneus ipse omnibus satisfaciat; aliter enim, vt videtur, nullo modo tanta mala curari possunt. Si enim fit juditium, nemo se injuste condemnatum a Maie­state Regia poterit conqueri, si quis Rebellem etiam contra jura et Regiam maiestatem exhibere attentauerit, Baculo com­pelatur (így)', quod quam primum fieri poterit, Maiestas Regia curet, vt in hijs Regionibus conducantur pedites et equites, nam a longinquo venire tardum est et magnis expensis; et facilius et minori suma possunt in confinibus Regni hungarie armigere et pedites, quam qui a longe veniunt, conduci, quod prouentus omnes hic iam defecerunt vtriusque oblati subsidij Maiestatis Regie, nec habentur, quibus iammilites hic interteneri possunt. Quod maiestas sua decimas alijs contulit, quorum seruitia non vidimus, ex quibus decuplo plus comodi sua Maiestas haberet, si consilio suo in vngaria in ea parte vsus non fuisset.

Next

/
Oldalképek
Tartalom