Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIX. FELSŐ-MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. 1535-1536.

FELSŐ MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1535 —1536. < 607 Quod sua maiestas in ea nobis eredere si non vult, sicut etiam oportet facere, Maiestas sua habeat a maioribus maius intellectum , faciat in singulis comitatibus singulatim a dominis nobilibus colonis, ciuitatibus liberis et alijs intelligere, que pericula a quibus clamna, et que mala ab hijs Receperunt, quibus sua maiestas Rem comittit. Quod nisi maiestas sua pro Justitie administratione Rebus suis prouiderit: timendum est, ne per maliciam aliquo­rum maiora perdat. Quod citius, utilius, comodiusque et facilius potentiores Regni in bonum ferre et statim a Maiestate sua per equitatem posse deduci, quam per indulgentiam in multos exhibitam, qui ea ipsi indulgentia sue Maiestatis quotidie peiores ef'fici­untur. Quod maiestas sua non confidat dignitatem suam in manibus depredatorum, nec illis tribuat authoritatem, qui penes sibi datam authoritatem subditos non defendunt, sed perdunt, et nullum bonum Regni querunt, sed proprijs comodis totum conamen student, ostenduntque pro Regia Maiestate facere, quod pro sua comoditate faciunt et subditos sue maiestatis opprimunt, Nomenque sue mayestati deturpant, fidelesque Redunt alienos. (Egykorú irat, tévesen az 1531-ik évi iratok között elhelyezve, a bécsi cs. és k. titkos levéltárban.) IV. 1536. November 7. Ostrosych Miklósnak, meghívólevele n kassai gyűlésre. Egregij et Nobiles Domini et Amici Nobis honorandi. Salutem. Hesterno die inter cetera excesserat e memoria certi­ficare easdem, quod isti'vicini Comitatus postularent a nobis, vt ad feriam sextam proximam Cassouiam conuenientes, de vniuersis rebus, negocijs et necessitatibus tam ipsorum, quam eciam rerum publicarum tractare possint. Hortamur igitur dominationes vestras Egregias, quemadmodum scripsi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom