Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIX. FELSŐ-MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. 1535-1536.

FE II SÓ MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1585—1536. 605 fieeretur, et ipsa nobilitas eorum malitia obaudiret, ne etiam maiestas Regia eorum ab initio praua opera posset intelligere. Quod si totam nobilitatem sic sub eorum capitaneatu habere etiam a Maiestate Regia potuissent, ciuitates quoque sue parti, ut iam in aliqua parte practica fűit, attrahere stu­duissent, tandem deus ipse nouit, quo toto contracta iam deduxissent. Quod nobilitas ipsa sensit suuin malum hactenus, vt inter se locuti sunt, nequaquam capitaneos huiusmodi, qui ipsos ab initio despoliauerunt, et maiestatem Regiam multis módis in aliam sententiam deduxerunt, sustinere, neque habere volunt. Quod nobilitas ipsa conqueritur vehementer se derelictam in hoc, quod maiestas Regia ab exordio miseriam et oppres­sionem noluit intelligere, nec malos punire, nec Judicium et justitiam facere curavit, potentes et male agentes non puniuit. Quod pretextu hoc, quod Maiestati Regie seruirent, tales potentes et ditiones sue maiestatis ampliarent et defenderent, quorum neutrum eos fecisse nobilitas clamat; ipsi Potentes potius nobilitatem cum suis miseris colonis perdiderunt, et prouentus sue mayestatis ac nobilium et comitatuum in suum usum male conuerterunt. Quod nobilitas tota clamat, se ab istis opprimi, quibus mayestas Regia dedit tantam indulgentiam et authoritatem, offitio debuissent ouem comissam pascere et viniam Regie Maiestatis custodire, illi tamquam lupi Rapaces se exibuerunt et viniam custodie comissam depasti sunt; itemque nobilitas cupit sibi contra hec mala habere Remedium a Maiestate Regia; forsitan aliud consilium sibi querere studebunt, quo­niam uniuersaliter se mutuo etiam a parte aduersa volunt intelligere, quem debeant sibi pro defensore suscipere, et qui posseteos plus defendere; quoniam nec maiestatem Regiam vident ipsis aduigilare; Johannem autem cum turca in suamperditionem in dies tendere, quod si vnanimes erunt sua malitia et prouisione pars altera per varia blandimenta poterit eos ad se in magna parte trahere, prout quotidie fit et nulla ars negligitur ab ea parte, quecumque excogitare potest. Quod indutie ab exordio nihil boni mayestati Regie attu­lerunt, nec presentibus quicquam est confidendum; itaque

Next

/
Oldalképek
Tartalom