Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIX. FELSŐ-MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. 1535-1536.

FELSŐ MAGYArorSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1535 —1536. < 602 quam nos et omnes alios dominos personaliter uocaverant; quia autem ea ipsa congregatio praeter voluntatem regiae Ma­iestatis et nostram indicta est, non lieuit, ut nos in propria persona illj interessemus, sed prius certos et potiores nobiles, etiam spirituales personas ad nos accersirj fecimus, yolentes intelligere ab eis fundamentum istius congregationis, cum quibus tandem seorsum plura locutj sumus, ex quorum rela­tibus tandem intelleximus, ut pro eorum quiete et pro con­servatione articulorum Posonij in generálj congregatione Re­gnicolarum factorum, et ut bona nobilium vigore articulorum Posonij factorum nobilibus restituantur, nec non pro depel­lendis et propulsandis potentium occupationibus, bonorum scilicet ipsorum, et damnis ipsis et eorum jobagionibus infe­rendis solitjs, agere et tractare vellent; itaque nos istis priva­tis personis iuformationem dedimus, qualiter se ipsos et caete­ros fratres tenere, et ad quid se eonservare debeant, ne quid contra auctoritatem regiae Maiestatis et labefactationem hono­ris et of'ficij nostrj illic agatur; miseramus etiam proprios homines nostros in medium eorum, avisantes eos, ne quid tale agere et concludere, vel saltem cogitare yelint, quod contra dignitatem regiae Maiestatis cedere possit etc. Non defuerunt tamen certj nobiles (quorum Laurentius Tliomory dux fűit), qui inter se et complures eorum dominum Petrum Perenj in capitaneum elegerant, et nisi rebus attente providissemus, et pessulum Januae interposuissemus, iam Petrus Perenj per eos et publicatus et in capitaneum acceptus esset; sed opinio eos fefellit. Oavendnm est ulterius, ne dominus Petrus Perenj jn capitaneum, vel in judicem eligatur, ut ubj capitaneatu potirj non potuit, per interpositas personas se in judicem consti­tuat; quid ulterius exinde incommodj regiae Maiestati et his partibus evenire posset, remittimus dominationibus vestris et earum industriae cliscutiendum ; elegerunt itaque nobiles nuntios ad regiam Maiestatem dominum nostrum clementissi­mum, item ad Joannem regem et ad dominum oratorem, quos quidem nuntios prius bene examinatos, nisi promisissent se ad dominum oratorem ituros, et consilio et informatione suae reverendissimae dominationis, vestroque usuros, domum istic processuros, secus nullo modo eos passi fuissemus illuc profi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom