Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIX. FELSŐ-MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. 1535-1536.
FELSŐ MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1535 —1536. < 603 cisci; venient igitur primum ad dominationes vestras, quae quam primum ad dominum oratorem, intellectis prius Omnibus rebus et negotijs ab eis dirigere et dominationi sue Reverendissimae presentare velitis (így), ubj tarnen dominatio sua Reverendissima consilio etiam vestro cum bis nuntijs ita tractet, eosque ita informet, ut pro dignitate regiae Maiestatis et harum partium conservatione omnia cedant; nam in faciem dominj Michaelis Zemere diximus et protestatj sumus, vt si praeter mentem et voluntatem domini oratoris et dominationum vestrarum quicquid egerint, vel saltem locutj fuerint, quod Maiestati et dignitati regiae, officioque nostro et honorj contrarium erit , eos postea impunitos non relinquendos ; eapropter cum domino oratore bene cautj sitis, quid eis proponendum erit, et an scilicet ad Joannem Bek (így) supplicatum ire debeant, vel ne ; omnia haec domino oratorj et vestris dominationibus exequenda committimus; ipsi autem nuntij, maxime is Michael Zemere omnium nomine aliorum promisit, nihil illic se acturum, nisi consilio et informatione domini oratoris et dominationum vestrarum ; iam in potestatem et manibus vestris eos habetis, ita dominationes vestrae rem transigant, ne nobis tandem aliquid imputare possitis, quoniam decima Septembris proxime futurj rursus nobiles conclusnie in Myskolch congregationem sunt habiturj, illic tandem decreverunt finem facere rebus ipsorum; quis finis sit futurus ignoramus, dominationes vestrae sciunt nos a regia Maiestate habere officium et potestatem nimis strictam, nec ultra posse progredj, nisi quantum informatio dominorum locumtenentis et consiliariorum se extendit ; gentes etiam, quantas in servitijs regiae Maiestatis habeamus, dominationes vestras non latet ; quid dominus orator istic agat, non est meum scire, sed miramur dominationes vestras ab eo habere nil nobis scripsisse, si illic immorabiminj vel tempestive huc uenietis ; rogamus eas, si tantum a dominationibus vestris meremur, rescribite nobis, quae scribenda digna erunt; audivimus dominj, Joannem Bek non esse Waradinj ; si dominationes vestrae illic commoditatem Joannis praestolabuntur, non credimus eas hac hyeme reversuras, utcumque consilio dominj oratoris agatur, cui nos et servitia nostra comendent, rogentque suam dominationem de