Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIX. FELSŐ-MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. 1535-1536.
FELSŐ MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1535 —1536. < 601 curia sua palani abigunt, et quos volunt mactant, Et quos volunt, vendunt. Itteni, Sacra Maiestas, nobis omnibus alijs durior videtur. Nam ferme totam partém superiorem ipsi potentes servitoribus eorum diviserunt, ita ut pauce ville sunt, in quibus officiales non constituerunt, et jllos die et noctu unacum equis eorum nostri coloni alere coguntur in detrimentum vltimum nostrorum colonorum, et ad hoc jam devenit Sacra Maiestas, ut pauperes relictis domibus eorum et rebus cum uxoribus eorum ad loca alia discederent. Nam et virgines et vidue multe jam violate sunt. Itteni, Sacra Maiestas multos ex nobis in propria domo occiderunt, aliquos ex nobis in acerrima captivitate tanquam apertissimum malefactorem detinuerunt, et omnia, que habuimus, a nobis extorsere. Optaremus a Yestra Sacra Maiestate jn omnibus istis judicium et justiciam. Yltimo supplicamus Vestre Sacrae Maiestati, tanquam domino nostro clementissimo, velit Dei adjutorio tantam de nobis habere curam, ut omnia prefata nostra negocia et sui regni ad ultimum jam oppressj in alteram con verteret condicionem. Pro quibus beneficijs valeamus Vestre Sacrae Maiestati fideliter servire, omnesque vidue, virgines et misera plebs valeant devocius pro salute Vestre Maiestatis et suorum liberorum cleum exorare. Kivűl: Comitatus partium superiorum. 1535. dominica? (Egykorú másolata a bécsi cs. és kir. titkos levéltárban.) II. 1536. Augusztus 26. Ostrosich Miklósnak, a szikszói részleges gyűlés tárgyában, Péterváradi Balázs- és Besseney Istvánhoz írt levele. Egregij dominj et amicj lionorandj, salutem. Intellexerant dominationes Vestrae ante earum discessum abliinc, per nobiles istorum comitatuum partium harum superiorum, generalem quandam congregationem in Zykzo celebrandam, ad