Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
568 A NAGYSZOMisATI ÉS POZSONYI OrSZÁGGYűLÉ SE K. ter iudicari statutum est; sedein tamen iudieiariam Maiestas Regia pro sua dignitate interea in ordinem redigere curabit. Articulus XV. Quum Reuerendissimo domino Archiepiscopo Eeelesiae Strigoniensis, ex eiusdem Eeelesiae antiquis priuilegiis, tanquam summo et Secretario Cancellario Regio, iure competat, ut ipse iuxta formám generalis Deereti Regni, tanquam personalis Maiestatis Regiae praesentia, unus ex Judicibus Regni ordinariis esse eenseatur. Tum igitur ex eo, tum etiam quod sit et Ungariae primas, Maiestas Regia, inter dominum Locumtenentem et caeteros Ecclesiasticos Consiliarios, ac Judices Regni ordinarios, eum faciat ordinem, ut idem dominus Strigoniensis, et in consilio, et in iudicio, pro suo et Eeelesiae suae honore, ut conuenit, sua libere fungatur authoritate. \ Articulus XVI. Regia Maiestas constituit dominum Locumtenentem in Regno, authoritate solita, elegitque ex utroque ordine praecipuos Consiliarios septem, ex quorum numero sunt: Locumtenens Palatinus *) et Capitaneus. Articulus XVII. Capitaneus, Consiliarii, et omnes Judices Regni ordinarii, aute omnes alios, de omnibus violentiis, damnis, bonorum occupationibus ac detentionibus, aliisque quibusuis iniuriis et nocumentorum generibus, quibus post obitum praefati domini Ludouici Regis, quispiam per eos qualitercunque fuerit affectus-, se iustificatos reddere debeant et teneantur, Juris tamen ordine obseruato; et ad hoc iuramento eorum, coram Maiestate Regia sese adclictos reddiderunt et obligatos. *) A nyomtatott szövegben így áll: „Locumtenens, Palatinus" vagyis „helytartó és nádor"; azonban kétségtelen, hogy itt nádori helytartóról van szó.