Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

1535. OKTÓBER—DECZEJ1BER. 569 Artieulus XVIII. Pro exequutione iustitiae Capitaneus electus est, qui cum eerto equitum numero, domino Locumtenenti, caeterisque Consiliariis assistat: et ubi opposuerit se quispiam consuetae et legitimae exequutioni iusticiae, mox requisitus per dominum Locumtenentem et Consiliarios, et homine Regio ac testimonio Capituli aut Conuentus, pro consuetudine Regni, praesente, exequutionem ipsam rite peragere teneatur. Artieulus XIX. Bona moneta Ungarica, in liga Cremniciensi cusa, et item serenissimorum Principum quondam Mathiae , Uladislai et Ludouici Regum, ubique suam habeant aestimationem et usum. Artieulus XX. Earuru autem omnium rerum, quae ad publicam Regni tranquillitatem pertinent, effectus et exequutio, cum absque notabili impensa fieri nequeat, oblatum est Maiestati Regiae subsidium unius floreni, a singulis colonis in mense Januario, more alias consueto, per portás connumerandum et exigendum; item alterum quoque similiter unius floreni subsidium, in mense Julio exigendum Maiestati Regiae ita oblatum est, ut ad festum Beati Jacobi Apostoli proxime venturum, generalis Diéta celebretur, si tunc contra communem liostem pro patriae liberatione, in armis non fuerit occupata. Interea autem Optant Regnicolae, ut haec constitutio debitum sortiatur eífectum. Nam alioquin nonnisi, ut praemissum est, in eo casu, quo tempore praemisso Maiestatem Regiam in armis fore occupa­tam viderint, alterius floreni subsidium volunt eidem esse oblatum. Artieulus XXI. Ad haec Regia Maiestas respondit, non esse contra Suam Maiestatem Dietae alieuius celebrationem , sed quod ex nunc et ab instanti diem aliquem et locum nominare et praefigere

Next

/
Oldalképek
Tartalom