Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
1535. OKTÓBER—DECZEJ1BER. 601 Regni semel omnibus est admittenda) se violenter quomodocunque opponeret, nec eam iuxta iudiciariam commissionem fieri admitteret, poenam in generali Decreto superinde expressam, de facto incurrat. Articulus XII. Si quis vero, ne post factam quidem repulsionem, bona restitui commissa iure ad se pertinere potuerit probare, mox in facto maioris potentiae conuincatur. Articulus XIII. Ut autem Eeclesiarum Dei, et reliqua bona omnia occupata commodius líberari possint, Maiestas Regia cum his, qui ea obtinent praesentibus, diligenter tractabit; cum absentibus vero faciet tractari per dominos Consiliarios, ut huiusmodi bona absque iniuria illorum, qui possident, remittantur. Si qui autem ex illis, tractatui et admonitioni Regiae Maiestatis non párerent, contra eosdem, iuxta confectos articulos, tempore celebrationis iudiciorum, iure procedatur. Articulus XIV. Alias etiam uniuersas cansas Regnicolarum, ratione inuasionis domorum, captiuationis, vulnerationis, verberationis et interemptionis Nobilium, et aliarum quarumcunque iniuriarum et violentiarum, quibus fideles Maiestatis Regiae, a tempore felicis Coronationis eiusdem, seipsos mutuo quomodocunque affecissent, et etiam de futuro afficere attentarent (praeter taxarum siue Dicarum et contributionum violentas quascunque exactiones ; eas enim omnes, quibus subditi Maiestatis Regiae hactenus sunt affecti, illis quorum interest, in deductionem stipendiorum, quibus Maiestatem Regiam plerosque grauare intelligimus, duximus condonandas). Appellationum item siue Transmissionalium causas, contractuumque et obligationum, iuris oppignoratitii, dotalitiorum, bonorum per defectum semmis et per notam infidelitatis impetratorum, pro Dominica Reminiscere proxime futura inchoari, et indesinen-