Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
566 A NAGYSZOMisATI é S pOZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. Articulus VII. Rescipiscentes etiam omnia bona per eos, dum partém aduersam fouebánt, occupata restituant, non obstante quacunque transactione, siue per Maiestatem Regiam, siue per eius Maiestatis Capitaneos, cum huiusmodi resipiscentibus facta. Articulus VIII. Fideles autem Maiestatis Regiae seruitores, quorum plerique bona huiusmodi sauguine suo demeruerunt, Maiestas sua, nacta opportuuitate, de huiusmodi suorum fidelium seruitiorum meritis, aliunde contentos curabit reddere gratiose. Articulus IX. Generaliter vero, bona uniuersa Ecclesiasticorum et Saeculiarum omnium fidelium Maiestatis Regiae, per hos annos post Serenissimi, piae memoriae, domini Ludouici Regis obitum indebite occupata, usque festum Beati Matthiae Apostoli proxime venturum, illis, quibus sunt adempta, restituantur. Articulus X. Si qui vero huiusmodi bona pro se temere retinerent, citentur peremptorie ad quintumdecimum diem, rationem superinde reddituri; iura etiam, quibus bona ipsa, siue per notam infidelitatis, siue per defectum seminis, siue alio quocunque titulo ad se pertinere praetenderent, absque ulterioris prorogationis confidentia, in ipsa prima instantia, coram suo iudice exhibeant. Quicquid autem iudex ipse in hisce causis, iusto iudicio decreuerit atque pronunciauerit, id citra omnem dilationem, debitae etiam exequutioni demandet, contradictione et inhibitione quorumcunque non obstante. Articulus XI. Si qui vero huiusmodi legitimae exequutioni, contra formám repulsionis (quae in quacunque causa ex Decreto