Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

554 A NAGYSZOMisATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. liibus, preter gravissimam iacturam et jncommoda, quibus antea grauati fuerunt, gravamina longe maxima generare et extreme denique ruine fomentum et causam prebere possit; verum quia Maiestas Regia regni sui Hungarie, eiusque reg­nicolarum honori, benefitio, et jncremento, non minus, quam reliquarum Maiestatis Sue regnorum, principatuum, et pro­vintiarum vtilitati (vt Semper fűit) affecta est et propensa: eapropter Maiestas Sua Regia, unacum ipsis statibus, ordini­bus et regnicolis Hungarie nihil pretermittet, sed potius hanc eorum petitionem principibus, statibus, et ordinibus jmperialibus, cum quibus ratione monete (vt dictum est) Maiestas Sua fecit conclusionem et ordinationem, ac etiam Maiestatis Sue provintialibus, in proximis generalibus eorum congregationibus et dietis, exponet ac deciarabit, et majori, quo poterit, studio et diligentia cum eis aget, si ad justum monete granum et valorem adduci, et cum regno Hungarie super hoc concordari queant, jd quod non solum Hungarie regno, atque ipsi quoque jmperio Romanorum, nationique Germanice, sed et potissimum Austriacis Maiestatis Sue provintijs , que mutuis vigent et agunt cum Hungaria commertijs, commodo et augmen­to cedet, viarumque munitioni utile erit et proficuum ; sed cum tanta sit adhuc aniiuorum diversitas et contrarietas in Hunga­ria, vti manifesto apparet, vnusquisque pro suo libito monetam cudere moliatur, et monete falsificatores propter demeritum suum merita, gravique pena non aíficiantur: videtur hoc diffi­cilime suum, aut votivum eifectum habiturum, etiam si bonam monete sue probationem teneant , nisi debitus in eis ordo teneatur et observetur ; quare status et ordines prenominati regni Hungarie curent , unacum Maiestate Regia sepedicta, in qua nihil deerit, quo semel huic calamitati tam miserabili et presenti regni Hungarie conditioni consulatnr , vt obedien­tia debita Maiestati Sue prestetur , moneta in una sola manu relinquatur , et contrafactores , aut transgressores irremissi­biliter et gravissime puniantur, et in ijs ipsi status et ordines omni consilio, auxilio, et assistentia Maiestati Sue opitulentur et assistant. Quo facto Hungarie regnum, non tantum in ijs, sed et in alijs quoque rebus, prosperabitur , ac juris et justitie administratio, nec non obedientie et monete laudabilis ordo

Next

/
Oldalképek
Tartalom