Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

1535. OKTÓBER—DECZEJ1BER. 555 tenebitur, pro vtriusque regni et provincie vtilitate et com­mertiorum omnium vtrobique exercendoruni augmento, et alterno auxilio alteri provintie per alteram ferendo, et con­servando ; nihilominus autem Maiestas Sua Regia provisionem et ordinem faciet, ne quis in monetis in Cremnitiensium mo­netariorum liga cusis, aliquo modo gravetur. Preterea Maiestas Sua Regia clementi animo suscipit a statibus et ordinibus subsidium vnius floreni libere oblatuni; quod autem alterius florenj subsidium ita offerunt, vt ad festum beati Jacobi apostoli proxime futurum generalis diéta cele­bretur: ad hoc Maiestas Sua quoque respondet, contra Maie­statem Suam non esse, neque fore alicujus diete celebrationem, sed quod ex nunc et ab jnstanti diem et locum Maiestas Sua nominet, aut eis prefigat, non videtur illi commodum esse; sed si ex re et tempore, et regnicolarum exigentia videbitur, dietam esse necessariam, Maiestas Sua Regia in ea quoque conscribenda et jndicenda, pro modo et qualitate rerum et temporis, se dementer et bene geret. Quia vero Maiestas Regia ab jnitio pro rebus omnibus ac communi regni bono quiete et commodo dirigendis et exequendis, necnon personis et consiliarijs Maiestatis Sue in regno pro administranda justitia deputandis et intertenendis petijt subsidium illud off'erri et porrigi: jdcirco ijdem status et ordines attento tanto bono et fructu, qui et regno et jncolis illius ex hac contributione proveniet, velint non solum alte­rum quoque florenum sine conditione aliqua Maiestati Sue offerre et porrigere, sed etiam pro administratione eorum, propter que ista cepta sunt et petita, euiidem florenum citius etiam exolvi facere, et curare; quod eosdem horum omnium jntuitu omnino facturos esse, Maiestas Sua Regia sibi plene pollicetur et persuadet. In hoc autem subsidio specialiter etiam deliberandum est et agendum, vt inquilini, libertini, molendinatores, demptis illis, qui pane dominorum suorum vescuntur, pariter contri­buant, vel si icl ef'fici nequeat, saltem medietatem contribuant, ad que premissa jnducendi sunt duabus racionibus : primo, vt ad exequendos articulos per regnicolas conclusos major summa proveniat; secundo,quod certum est, prescriptos exemp-

Next

/
Oldalképek
Tartalom