Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
1535. OKTÓBER—DECZEJ1BER. 541 latos, barones, nobiles et regnicolas Posonij ad diem sancte Elizabeth nuper elapsam prefixam, adire et jnvisere, et singula pro regni et regnicolarura omnium benefitio et commodo agere et tractare potuisset, summe gratum et jocundum illi fuisset; verum hoc fieri non potuit, ex arduarum rerum et complurium negotiorum tractatione, quibus Maiestas Sua hucusque occupata et jmpedita fűit, prout ex eisdem comissarijs regijs abunde liec et cetera haud dubie cognoverunt. Primum autem omnium jn hoc conveutu tractandorum hoc esse visum est, quod status et ordines ac vniversi regnicole et fideles Maiestatis Regie jn regno Hungarie existentes in pace, quiete et securitate, suisque libertatibus conservarj possint, ac jus et justitia bona et expedita vnicuique ministretur, damnaque et mala, que hucusque in regno viguerunt, de cetero caveantur et tollantur, et si quid tale amplius ab aliquo fiat vei attentetur, quod ille iuxta demeritum suum puniatur, et si quid ultra liec offeratur, quod ex necessitate et exigentia fidelium regnicolarum Maiestatis Sue etiam sit proponendum et tractandum, quod et hoc fiat, jn quo (sicut in ceteris) Maiestas Sua Regia se erga eos exhiberet, vti regem decet graciosum et benignum, ad quod eadem Maiestas Sua adhuc graciose jnclinata est, pariter et propensa. Quia vero Maiestati Sue videtur, regno Hungarie atque vniversis eius jncolis nihil vtilius et securius esse, quam solidam et diuturnam pacem, ad quam semper fűit, vt etiam nunc est, jntenta et affecta, eamque ob causam cum Cesare Turcarum pacem et amieitiam bonam firmavit et acceptavit, multa quoque posthec inter Maiestatem Suam et Johannem Scepusiensem traetarj et agi permisit, vnde etiam supersessio armorum facta est, ab vniversis firmiter observanda, donec de firma pace conclusio sequetur; jdque ob eam rem, vt si qua via, modoque liceret, aut posset, sic etiam fidelibus Maiestatis Sue regnicolis consuleretur; verum cum tractationes huiusmodi aliquanto longius duraverint, itaque suum adhuc finem habere non potuerint, etiam si in cura et diligentia singularj nihil in Maiestate Sua Regia desyderary potuerit, nec etiam jnposterum jn ea quicquam harum sit defuturum. Interea vero necessitas exigit, vt articuli, quos Maiestas