Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
542 A NAGYSZOMisATI ÉS POzSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. Regia principaliores et magis necessarios esse arbitrata est, debite excutionj demandentur, ac fidelibus Maiestatis Sue in yniversum prospiciatur. Jdcirco Maiestas Regia prelibata decrevit cum supranominatis dominis prelatis, baronibus, nobilibus, et regnicolis eonsultare et deliberare, viasque et modos querere ac jnvenire studere. quibus et regno, et eius jncolis sepedictis alma quies et pax constitui et pararj, ac jus et justitia cum debito judiciorum ordine servarj, cunctisque ex equo ministrari possint, ut ea, que semel superinde judicata et decreta fuerint, effectualem sortiantur executionem, nemoque regnieolarum contra libertates suas gravetur, aut molestetur, sed malefici et ij, qui talibus contraire et se inobedienter opponere presumpserint, necessario et oportune cohibeantur a malefactis et pauperum atque omnium regni jnhabitatorum, imo quorumuis regnieolarum damnificatione et oppressione; quodque ad liec, vt decet, et opus est, exequenda et adimplenda persone apte et jdonee assumantur et deputentur, quas Sua Maiestas Regia de consensu eorum etiam constituet ac nominabit. De ordine vero et modo, quibus bee omnia rectius et expeditius agi et confici possint, Maiestas Sua Regia predictorum statuum et ordinum consilium et opinionem pro nunc graciose duxit petendum et requirendum. Et quoniam Maiestas Sua videt tot maleficia, depredationes et alia enormia jn regno fieri, quibus necesse est pro cuiusvis ordinis vtilitate et securitate communj necessario et convenienti remedio subvenire et obviare, petit etiam Maiestas Regia ab eisdem dominis regnicolis pari modo jnformarj, quo modo et ratione preterita emendari, et presentia ac futura liec jnconvenientia et maleficia precaverj et tolli possint. Cum autem pro ijs omnibus debite exequendis et conficiendis Maiestas Sua non parva pecuniarum summa jndigeat, suaque Maiestas, vti rex et princeps graciosus, jntendat fidelibus suis omnibus in ijs et (vt alias) elemen ti et oportuno auxilio adesse et providere, ipsi vero status et ordines ac regnicole jam satis superque sciant et cogitare liabeant, quam multis et magnis ac jnsupportabilibus pene sumptibus et expensis Maiestas Sua Regia in hanc usque horam gravata sit, non tarnen in usum