Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

520 A NAGYSZOMISATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. duxerat, et nisi hoc ipso remedio, liuie jmminenti periculo Maiestas Vestra mature mederi, antea vero nisi Viennam ab hoste servare curasset, tota Hungaria jam diu turcice fuisset tirannidi subjecta; et quod Maiestas Vestra deinceps quoque nihil pretermitteret, quo a turcarum tirannide et a sedicione jntestina, patria nostra misera jani tandem libera reddi, antique eciamlibertates nostre restituipossent,jd quodbonis ac honestis, nobisque commodis pacis condicionibus, magis quam arm is nobis assererevellet; vbi autem publicam tranquillitatem tracta­tibus pacis, quovis modo transigi non posse contingeret, armis eciam auxilio Cesaree Maiestatis et aliorum Christianorum principum, deo optimo Maximo Autliore, reficere Maiestas Vestra sese non defuturum graciose obtulit. Jnterim autem et ea, que particulariter pertinerent ad consulendum quieti subditorum, nihil pretermissurum; quamobrem istam quoque dietam Maiestas Vestra denuncciavit nobis fuisse in dietam. Sacratissime rex, mandaverat quidem Maiestas Vestra, vt in hac diéta vniversi domini prelati, Barones, proceresque viritim, ex singulis autem comitatibus Maiestatis Vestre fide­libus de ordine nobilium ex pocioribus certo numero deleeti convenirent; cum tarnen tam domini ex vtroque ordine, quam eciam nos, pauci admodum conveneramus, rei autem magni­túdó, magnam conventus postularet frequenciam; maxima enim tria hec malorum genera cum suis circumstancijs, nos jnter alia specialiter gravare videbantur: Primo, quia exercitus Maiestatis Vestre, vt alia que vel dictu nephandissima sunt, maximé ob reverenciam dignitatis Maiestatis Vestre, pretereamus, lachrimis dumtaxat provincia­lium victitat. Violentis preterea omnibus omnia jmpune facere licet. Denique diminucio estimacionis bone monete Hungarice; quia non persuademus nobis, ut monete aliarum nacionum Maiestatis Vestre subditorum (citra aliorum omnium jniuriam id dictum esse volumus) pluris digne deberent estimari, nam et nos exactam desuper habemus probacionem. Quoniam autem tria hec, que premissimus mala dinos­cuntur ex eodem fonté scaturire, nempe ex regni divisione, fomite omnium malorum nostrorum: visum est nobis minus

Next

/
Oldalképek
Tartalom