Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

1535. OKTÓBER—DECZEJMBEK. 521 jntegrum esse, jn tam exiguo dominorum et nobilium con­ventu de rebus tam arduis concludere; propterea Maiestati Vestre, domino nostro clementissimo, supplicandum decre­vimus, dignetur jd equi bonique consulere, et alium generalem conventum nobis indicere, pro festő Beati Andree apostoli proxime futuro, sive Tirnavie, siue Posonij celebrandum, jn quo iterum iterumque supplicamus Maiestati Vestre, rerum magnitudine ita postulante, ne gravetur jn propria persona sua jnteresse, jd quod non solum reliquijs facultatum nostra­rum, sed et capitibus nostris, nostro sanguine enitemur apud eandem demereri. De indicenda autem diéta futura Mandatum generale Maiestatis Vestre maturani postulat expedicionem, propter temporis brevitatem, ne literas hujusmodi mandati, sicut hactenus plerumque evenit, fideles subditos Maiestatis Vestre tardiuscule accipere contingat. Convocandi autem sunt eciam ex alijs partibus regno Hungarie subjectis, vniversi domini prelati et Barones, ex or­dine vero nobilium certo numero pociores electi. Domine clementissime, eciam si nulla nos presencium periculorum vrgeret necessitas, vel ex solo bonorum fidelium syncero affectu, dignum esset id ab eadem nobis precibus hu­millimis flagitare, ne gravaretur in visceribus regni, sua pre­sencia nos jam tandem benigne reddere exhillaratos. Hanc autem gráciám Maiestatis Vestre, persuademus no­bis ab eadem non jmmerito postulare, pro ea fi.de et fidelitate, quam per hos annos eidem prestitimus, jn diesque adeo con­stanter prestare non cessamus, vt plei'ique ex nobis páter in filium , et filius in patrem, fráter denique in fratrem, et ami­cus in amicum pro fide et fidelitate Maiestati Vestre debita, in mutuas cedes ruere non formident. Maiestas Vestra post octo annos, quibus a regno Hun­garie abfuit, si nos revisere dignabitur, videbit reliquiarum fidelium suorum Hungarorum numerum non contempnendum, et inter alias naciones, subditos Maiestatis Vestre, de nobis optime meritos, pro commodo reipublice Christiane servitores non jnvtiles futuros. Cum autem hisce mala evitari, regnumque vel particula-

Next

/
Oldalképek
Tartalom