Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVI. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1531-1534.

482 HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1531.—1534. IT. 1531. A horvátországi rendeknek Ferdinánd királyhoz intézett felterjesztése. Serenissime Rex. Supplicamus Vestre Serenissime Ma­jestati dignetur providere nostre tuicioni et conservacioni, Nam Thurci treugas nullás nobiscum observant, sed in dies non cessant nos diversis excursionibus depopulare, et jnsuper sub nomine huius treuge omnia confinia, castra et civitates suas muniunt et fortificant. Loca deserta jncolis et jnhabita­toribus restaurant, Quorum respectu nostra patria desolatio­nem patitur, Cum nullám provisionem habeat. Sunt etiam in­trinseca nocumenta a potentibus et a manibus violentis, ad quorum refrenacionem miserat Vestra Maiestas dominum commissarium, qnem nos vti veri et synceri fideles Vestre Maiestatis benevolentissime exceperamus, directione etiam et judicio ejus vsi sumus; Sed potentes illi, qui miseram nobili­tatem asueti sunt opprimere et molestare, eciam ipsi officio commissariatus recalcitrantes, allegant et proponunt, quod sub titulo huiuscemodi officij non possunt in hoc Regno ali­qua judicia fieri, et quod nolint contra vetustas Regni liber­tates abusionem aliquam pati; quare supplicamus Vestre Sere­nissime'Majestati, dignetur ex jnnata sua clemencia et gratia, speciali de remedio tantarum nostrarum necessitatum, quas modo premisso patimur, providere, ac nobis, vel jn medium nostri, talem offícialem dare, qui sufficiat ad premissorum di­rectionem, et cui non valeat aliquis abusionem quamcunque obiicere, sitque sufficiens ad obstandum tantis adversitatibus nostris. Ceterum, domine graciosissime, dum in presenti congre­gatione nostra interfuissemus, venerant in medium nostri fratres nostri nobiles generacionis Zmerchkowychy, et Syra-

Next

/
Oldalképek
Tartalom