Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVI. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1531-1534.

HORVÁT- tis TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1531.—1534. 483 wvehy lacrimantes et querulantes in eo, quod dominus comes Blagay, aliquorum jntercessione jnterveniente, eosdem fratres nostros a Vestra Maiestate sibi ipsi pro subditis et vice jóba­gionum atque rusticorum aliquibus racionibus jmpetrasset. quod si ita est, quid nos ceteri de nostris prerogativis atque libertatibus expectemus P Certa autem sit Vestra Maiestas, quod ijdem fratres nostri eiusdem libertatis, eiusdemque nobi­litatis semper fuere, atque nos omnes sumus; Quare suppli­camus Vestre Serenissime Maiestati. nolit dare talibus jnter­cessionibus locum, et jllos fratres nostros ab hujuscemodijugo servitutis et rustieitatis saluos reddere. Et comissario aut Bano suo. quem ad nos miserit. strictius committere digne­tur, vt eosdem fratres nostros contra tam jniustam impetra­cionem, et a potestate dicti comitis Blagay tueri et defensare, ac jn pristinis vetustisque libertatibus et prerogativis nobili­taribus conservare debeat, super quo eciam literas Vestre Ma­jestatis ab eadem expectamus; aliter autem certa sit Vestra Maiestas, ut illi miseri fratres nostri, qui in confinibus illis ab hostibus Christiane fidei Thurcis a nonaginta fere annis persecucionem passi sunt, cogentur vel jn Thurciam, vel alias quascunque partes auffugere, et terram illám desertam relin­quere. Insuper Serenissime princeps officiales Vestre Maiestatis, quos jn locis tricesimarum conservat, ceperunt vltra solitum miseros colonos in foris eciam ebdomadalibus taxare, et de singulis rebus, atque quibusvis victualibus tam domesticis quam eciam extraneis tributum recipere. Unde jam miseri coloni, ne­que id quod de propria domo atque cultura habent, jn foris divendere, et necessitates eorum exercere possunt: consuetudo autem regni ea est, ut saltem de hijs rebus, que ex alio regno juducerentur, et que ad aliud regnum educerentur, tricesimas soluere tenerentur. Itaque supplicamus Maiestati Vestre, dig­netur committere ipsis tricesimatoribus, vt in locis dumtaxat solitis, et juxta veterem consuetudinem, tricesimas exigere debeant, ne fora ebdomadalia per insolitam ipsam taxacionem pereant, et rustici ipsi tot detrimenta ne paciantur; super­inde quoque literas domino Commissario aut Bano, et eciam ipsis tricesimatoribus sonantes, expectamus. 31*

Next

/
Oldalképek
Tartalom