Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVI. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1531-1534.

ERDÉLYI GYŰLÉSEK. 1531 — 1534. 4(59 ORSZÁGGY ÜLÉtíl IROMÁ N YOK. 1. 1533. Február 23. János királynak Brassó városához intézett meghívólevele, a medgyesi gyűlésre. Joannes dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Prudentes et circumspecti fideles nobis dilecti, sciatis ob arduas necessitates et regni nostri {így) necesse esse, ut nos ad áliquem brevem terminum conuentum vobis indicamus, proinde volumus et fidelitati vestre haruui serie mandamus firmissime, ut. visis presentibus, ad quinturndecimum diem a die datarum presencium cumputandum, certos pociores e raedio vestri, villicum videlicet et judicem cum c-ertis juratis consu­libus, cum pleuaria facultate et auctoritate atque inf'ormacione, ad civitatem nostram Meggyes mittere módis omnibus debea­tis et teneamini, ad quem diem missuri sumus Nos quoque illuc fidelem nostrum spectabilem et magnificum comitem Gregorium Pestyeny judicem curie nostre ac consiliarium nostrum, a quo mentem et voluntatem nostram lacius illic intelligetis, secus igitur nulla ratione facere presummatis. Datum Bude in die cinerum anno domini millesimo quingen­tesimo tricesimo tercio. Joannes Rex. Manu propria. Kivűl: Prudentibus et circumspectis judici ac villico juratisque civibus et consulibus Civitatis nostre Brassowiensis et terre Barcza fidelibus nobis dilectis. (Eredetije Brassó város levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom