Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVI. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1531-1534.
472 ERDÉLYI GYŰLÉSEK. 1531—1534. II. 1533. Szeptember 9. Ferdinánd királynak Thurzó Elek országbíróhoz intézett rendelete, az erdélyi hívei által tervezett gyűlés tárgyában. Ferdinandus etc. Spectabiiis et magnifice fidelis dilecte. Cum a Keverendő clevoto fideli nobis Dilecto Nicolao Gherendj Electo Transylvaniensi et thesaurario, spécialiter ad nos ob id destinato, cognoverimus fideles regnicolas et subditos nostros in eodem regno existentes jn auimo habere, quen^am inter eos conventum propediem celebrandj et habendj, tibi vero pro tua ipsius prudentia plane compertum esse sciamus, liunc non tantum presentibus nostris et ejusdem regni rebus, hoc tempore potissimum, verum et ipsismet jncommoda et eoníusioiiem generare posse, atque jdeo expeditius esse, vt ille ex causis arduis et rationabilibus, tibi jam satis cognitis et perspectis, intercipiatur et jrritetur; tue propterea fidei et fidelitatj harum serie comittimus et mandanius, omnj fervore et studio, vt quoquo licet et potes pacto modoque meliori, tibique bene viso, talem conventum jmpedire et abrogare, omnique studio elaborare velis, quo omnes illi prelatj, dominj et nobiles, ceterique conventurj, precipue hussarones, non conveniant, neque quicquam novorum studiorum inter se agitent, aut proponant; jntertenendo eosdem presertim hussarones verbus, quibus scis et potes melioribus et efficacioribus. Nam et capitaneus egregius Johannes Catzianer, jntra proximun biduum aut ad summum triduum, certo et personaliter apud vos constituetur, animo et jntentione prosequendi et (vt jntra nos conclusum esse scitis) expeditionem hanc perficiendi, quod nobis a tua fidelitate plane persuasum habemus, jdque erga te omni gratia nostra recognoscemus. Datum Vienne 9. Septembris. 1533. Az irat élén „Turzó." Végén: „In simili ad Agriensem." (Eredeti fogalmazata a bécsi cs. és kir. titkos levéltárban-)