Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIV. FERDINÁND KIRÁLY POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1532. Apríl 2.

1532. A PRIL '2. 447 pro concordia ad vrbem Patauiensem diem indixerat, Oratores sua Maiestas illuc miserat, et Agentibus pro Scepusiensi saluo conductu prouiderat, nos per Oratores Nostros ibidem compa­ruisse, et solum Scepusiensem agentes suos illuc non desti­nasse, et quasdam pretensas minus legitimas causas pretexisse, ex quibus facile mens eius, quam inclinatus sit ad pacem, et vnde spem et tutelam suam tandem ad ipsorum Statuum et totius Regni istius potius certam ruinam, quam defensionem, vt ipsi considerare habent, venturam, liquido elici potest. Nihilominus tarnen , ex quo Serenissimus Rex polonie sacram Cesaream Maiestatem jam denuo requisiuit, ut partes suas adhuc pro concordia subeunda interpolieret , nos pro parte nostra huic acquiescere, dummodo aduersarius ad iustas, honestas et christianas conditiones condescendere velit, non erimus difficiles. Quapropter ijdem Oratores Nostri ipsos Status et Ordines, nostro nomine, sedulo adhortabuntur, quatenus rem bene per pendant, et id agant, quod ipsos tanquam fideles subditos et viros christianos vtique deceat, ac in commodum et prosperi­tatem ipsorum vergat. Oratores item Sanctissimi Domini nostri, et Maiestatis Cesaree eidem conuentui interfuturos ijdem Consiliarij et Oommissarij Nostri audiant, et de rebus istis pro honore utri­usque domini sui pariter et nostro singula necessario confe­rant, et mutuam inter se intelligentiam habere non omittant. Simili quoque modo volumus, ut ijdem Oratores semper et preeipue hanc curam habeant, ut antequam ad rerum tracta­tionem descendant, et etiam continuo in illarum tractatione studeant, de eisdem rebus cum quibus vis Consiliarij s Nostri.s et alijs personis, quas cognoverint partes Nostras sequi et fa­cere, oportune agere, et informationes accipere, ut plene in­formati melius queant eas ipsas res, pro commoclo, utilitate et salute Regni et illius tucolarum publice et priuatim tractare. Et si que sunt alia, cpie tractationi presenti accomoda et congrua suborirentur, presertim si cum honore et commodo Nostro sit futurum, eisdem Consiliarijs et Oratoribus Nostris liberum sit in ijs etiam pro dignitate et eommoditate Nostra procedere, eaque agere et tractare, moderari, temperare ac in

Next

/
Oldalképek
Tartalom