Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIV. FERDINÁND KIRÁLY POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1532. Apríl 2.
448 FERDINÁNit KIRÁLY POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSE. bonuni íinem omnia tandem dirigere, sicut eos pro singulari sua in Nos fide et aff'ectione omnia facturos esse Nobis pollicemur, Nostram in eo expressam et seriosam executuri voluntatem. Ceterum volumus, quod ijdem Consiliarij et Oratores Nostri, cum Posonium venerint, conueniant Consiliarios Nostros illic degentes, et cum eis omni meliori modo conferant de loco eiusdem Conuentus, Qui si quibusuis ex causis sibi uideretur commodius , et isto Regno et Nobis utilius, et plus proficue Posonii celebrari , ulterius perpendant , quomodo et quibus medijs idem Conuentus apte ad Posonium transferri valeat, et ipsum Conuentum hoc casu illuc transferre non dubitent, et negotia Nostra illis commissa ibi agant et exequantur, quemadmodum Strigonii fuissent facturi. In hijs omnibus predicti Oratores expressam nostram adimpleturi voluntatem. Datum Ratispone die XI. Április Anno domini 1532. Kivül : Conventus Strigoniensis . Április. 1532. Melléklet, külön lapon: Preterea prefatis Oratoribus nostris notum est, Capitaneura Huseronum nostrorum Páulum Backith nobis supplicasse, ut sibi de aliquo castro, aut domicilio pro sustentacione familie sue provideremus, cuius peticioni et hoc annuimus, et quurn Castrum Papa poposcit, fecimus nunc cum Magnifico fideli nobis dilecto Turzoni tractari, prout et Nos ipsi personaliter secum tractavimus; sed propter ipsius Turzonis inconvenientibus mediis et peticionibus propositis, nihil obtinere potuimus. Ne autem Bakyth nos alias ipsi providere nolle suspicetur, debent ipsi oratores nostri, cum ad eum venerint, ad istam sentenciam, quam videlicet ex introclusa copia literarum nostrarum ipsi Bakyth directarum, percipient, nomine nostro sibi referre, ipsumque optimo modo adhortari, inviare, dirigere , ne hoc egre f'erat, immo nihilominus prout hucusque fecit, in seruitio nostro nobis fideliter adherere et perseverare velit, maximé hoc tempore, cumTurce aduentus ingruit, et ipse hoc bene facere poterit, et ita velit fidei Christiane patroci-