Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIV. FERDINÁND KIRÁLY POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1532. Apríl 2.

1532. A pril '2. 443 :tiori et existimationi nostre congrua, simul et Regno salutaria, et ad mutuam pacem, tranquillitatem, vnionem et concordiam proxima esse iudicentur: futurum, ut iusti bonique operis a Deo, omiiium retributore summo, prémium condignum acci­piant, laudemque et honorem apud omnes sibi pariant, ac ultra ea omnia, que per eos in Nos et Regnum et Christianitatem utcunque acta fuissent, quorum in hoc casu plane erimus ob­liti, et immemores, gratiam quoque et benevolentiam Nostram sint experturi, Quam hoc etiam pacto et conditione, si et in quantum res omnes in conuentu pro Nostro et Regni comodo direxerint et confecerint, prefati Consiliarij et Commissarij nostri, eisdem Nomine et loco Nostro, ac vigore specialis man­dati sibi super hoc traditi et concessi, ofFerre et promittere, ac tam super hac gratia, sibi super vita rebusque et bonis uniuersis irroganda, quam alijs ad eiusdem Regni pacificatio­nem et utilitatem facientibus (seclusa tamen pace, seu concor­dia inter Nos medio solius Maiestatis Cesaree tractanda et concludenda), etiam cum oblatione maioris largitionis et gra­tie, si ita necesse et expedire, ac rerum et personarum quali­tas exigere videatur, agere, proloqui, tractare, pacisci, fransi­gere et concludere poterunt. Hijs vero non attentis, si vel eodem modo vel alio argu­mento, secundumque loci et rei dispositio dabunt, ea ipsa, que in aunexa scriptura alias in forma instructionis, certis Consi­liarij s Nostris pro Dieta Kenesiensi data, expressa sunt, nobis obijcere nostramque absentiam nobis exprobrare, aliorumque culpam in nos conijcere et retorquere velint; Tum eam ipsam illa confutandi et düuendi normám eisdem Consiliarijs et Commissarij s Nostris in hoc datam esse volumus , que in eadem instructione longius aliquanto et diffusius est descripta, cui non tantum in hijs, quam alijs etiam alio loco ex instru­ctione illa pro beneficio Nostro desumendis et petendis, inhe­rebunt, ijsque omnibus, quo melius et aptius poterunt, occur­rere et obuiare studebunt. Ad hoc semper studia sua, omnem­que animi intentionem relaturi, vt si qui ex Wajwodanis ad­essent, eos etsi non omnes, aliquos tamen successive ex ipsis ') Kihagyva: „et Johannen.! , ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom