Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIV. FERDINÁND KIRÁLY POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1532. Apríl 2.
442 FERDINÁNit KIRÁLY POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSE. ventum indixerimus, et ex certis causis infrá recensendis illi personaliter (quod tarnen omnino Nos facturos esse eonstitueramus, et per literas Nostras eis intimaueramus) Interesse non poterimus, necessariura fore duxerimus ipsos Commissarios Nostros ad istum Conventum Nostro Nomine destinandos, Qui cum eis de eorum, et Regni illius Nostri salute, defensione et tuitione, alijsque necessarijs eommode et opportune sint tractaturj. Non quidem, quod timeamus in publica bac Regni ettemporum calamitate ad prouidendum imminentibus Malis (que ut jam presentia conspiciuntur) sua sponte non esse, sed indubitanter speremus eos rebus pro meliori esse consulturos, atque communicato utrinque Consilio, deliberaturos, facturosque. Id quod et sibi, suisque, ac future eorum posteritati, totique Regno et Christianitati salutare et proficuum esse, nomini suo laudem et honorem perpetuum conciliare posse constat, amplecti, animosque ad illa inflectere et communia studia collocare contendant. Quod optime fiet, ubi honestatis primum et sui in fidem religionemque et publicam Christianitatem debiti, ac in Nos uti legittimum Hungarie Regem offitij rationem habuerint, ac imprimis et ante omnia cauerint, ne alia ratione quapiam Nobis necdum cognita, neque menti aut persuasioni Nostre de eis concepte consentanea, transigentes, eousque prorumpant, vt Regnum hoc tam Nobile et vetustum, iamque multis annis toti Christianitati propugnaculum et antemurale habitum, Turco quasi obijcere, seque per hoc a sancta fide et Religione Nostra et laudatissima hac Christi fidelium communione abstrahere voluisse censeantur; Quod si contra opinionem Nostram futurum esset, vel ipsosmet latere non posse, quanto id sibi, suisque damno, exitioque cedere queat, si conscientie lese stimulis agitati, perpetui hostis seuitiam ad tempus se declinasse putantes, tandem cum intestino et exterorum omnium malo, grauiorem quo tardiorem experiantur ruinam, sibique non minora pericula in Caput accersant a vicinis et reliquis Christianis principibus, qui ad hanc illius viciniam et male partam concordiam, propter Regna et dominia collimitanea et non uno in loco coherentia, conniuere non possint, etiam si velint. Ybi vero debiti sui memores, de nobis et communi Regno ea statuerint, que ho-